XCIV 10.94.1Non mea Massylus servat pomaria serpens, 10.94.2Regius Alcinoi nec mihi servit ager, 10.94.3Sed Nomentana securus germinat hortus 10.94.4Arbore, nec furem plumbea mala timent. 10.94.5Haec igitur media quae sunt modo nata Subura 10.94.6Mittimus autumni cerea poma mei.