Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Martial · De Spectaculis

Poem 3

Text kindly provided by Hypotactic

Quae tam sēposita est, quae gēns tam barbara, Caesar,
ex quā spectātor nōn sit in urbe tuā?
Vēnit ab Orphēō cultor Rhodopēius Haemō,
vēnit et ēpōtō Sarmata pāstus equō,
et quī prīma bibit dēprēnsī flūmina Nīlī,
et quem suprēmae Tēthyos unda ferit;
festīnāvit Arabs, festīnāvēre Sabaeī,
et Cilices nimbīs hīc maduēre suīs.
Crīnibus in nōdum tortīs vēnēre Sygambrī,
atque aliter tortīs crīnibus Aethiopes.
Vōx dīversa sonat populōrum, tum tamen ūna est,
cum vērus patriae dīceris esse pater.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation