Cum traheret Prīscus, traheret certāmina Vērus,
esset et aequālis Mārs utriusque diū,
missio saepe virīs magnō clāmōre petīta est;
sed Caesar lēgī pāruit ipse suae;
lēx erat, ad digitum positā concurrere parmā:
quod licuit, lancēs dōnaque saepe dedit.
Inventus tamen est fīnis discrīminis aequī:
pugnāvēre parēs, subcubuēre parēs.
Mīsit utrīque rudēs et palmās Caesar utrīque:
hoc pretium virtūs ingeniōsa tulit.
Contigit hoc nūllō nisi tē sub prīncipe, Caesar:
cum duo pugnārent, victor uterque fuit.