Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximus et Balbinus

Chapter 8

Text kindly provided by Perseus

entem copiis omnibus dicerent, haec de moribus atque genere. Decretis ergo omnibus imperatoriis honoribus atque insignibus, percepta tribunicia potestate, iure proconsulari, pontificatu maximo, patris etiam patriae nomine

inierunt imperium, sed dum in Capitolio rem divinam faciunt, populus Romanus imperio Maximi contradixit, timebant enim severitatem eius homines vulgares, [1] quam et senatui acceptissimam et sibi adversissimam

esse credebant, quare factum est, ut diximus, ut Gordianum adulescentulum principem peterent, qui statim factus est. nec prius permissi sunt ad Palatium stipatis armatis ire quam nepotem Gordiani Caesaris

nomine nuncuparunt. his gestis celebratisque sacris, datis ludis scaenicis ludisque circensibus gladiatorio etiam munere, Maximus susceptis votis in Capitolio ad bellum contra Maximinum missus est cum exercitu ingenti, praetorianis Romae manentibus.

Unde autem mos tractus sit, ut proficiscentes ad bellum imperatores munus gladiatorium et venatus

darent, breviter dicendum est. multi dicunt apud veteres hanc devotionem contra hostes factam, ut civium sanguine litato specie pugnarum se Nemesis

(id est vis quaedam Fortunae) satiaret. alii hoc litteris tradunt, quod veri similius credo, ituros ad bellum Romanos debuisse pugnas videre et vulnera et ferrum et nudos inter se coeuntes, ne in bello armatos hostes timerent aut vulnera et sanguinem perhorrescerent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation