Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Maximus et Balbinus

Chapter 5

Text kindly provided by Perseus

Maximo pater fuit Maximus, unus e plebe, ut nonnulli dicunt faber ferrarius, ut alii raedarius

vehicularius fabricator, hunc suscepit ex uxore Prima nomine, cui fratres quattuor pueri [1] fuerunt, quattuor puellae, qui omnes intra pubertatem interierunt.

nato Maximo carnem bubulam, et quidem multam, aquila in cella eorum proiecisse fertur, quae angusto patebat impluvio, eandemque, cum iaceret neque quisquam adtingere auderet religionis timore, iterum sustulisse et in proximum sacellum, quod erat Iovis

Praestitis, detulisse, id eo tempore nihil visum est ominis habere, sed non sine causa factum probavit imperium.

Pueritiam omnem in domo parentis [2] Pinarii fecit, quem statim ad praefecturam praetorii subvexit ubi

factus est imperator, operam grammatico ac [3] rhetori non multam dedit, si quidem semper virtuti militari

et severitati studuit. ac tandem [4] militaris tribunus fuit et multos egit numeros et postea praeturam, sumptu Pescenniae Marcellinae, quae [5] illum loco filii

suscepit et aluit. inde proconsulatum Bithyniae egit

et deinceps Graeciae ac tertio Narbonae. missus praeterea legatus Sarmatas in Illyrico contudit atque inde translatus ad Rhenum rem contra Germanos

satis feliciter gessit, post haec praefectus urbi prudentissimus et ingeniosissimus et severissimus

adprobatus est. quare veluti nobili senatus ei homini, quod non licebat, novae familiae imperium tamen detulit, confessis omnibus eo tempore in senatu aptiorem non esse, qui deberet principis nomen accipere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation