Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helius

Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

horam mortis futuros actus ante perscripserit. satis praeterea constat eum de [1] Vero saepe dixisse: “ Ostendent terris hunc tantum fata neque ultra esse sinent.”

quos versus cum aliquando in hortulo spatians cantitaret atque adesset unus ex litteratis, quorum Hadrianus speciosa societate gaudebat, velletque addere “ nimium vobis Romana propago visa potens, superi, propria haec si dona fuissent,”

Hadrianus dixisse fertur “hos versus vita non capit Veri,” illud addens: “ Manibus date lilia plenis; purpureos spargam flores animamque nepotis his saltem accumulem donis et fungar inani munere,”

cum quidem etiam illud dicitur cum [2] risione dixisse:

“ Ego mihi divum adoptavi non filium .” hunc [3] tamen cum consolaretur unus de litteratis qui aderat ac diceret: “Quid 3? si non recte constellatio eius collecta est quem credimus esse victurum?” Hadrianus dixisse fertur: “Facile ista dicis tu, qui patrimonii

tui non rei publicae quaeris heredem .” unde apparet eum habuisse in animo alium deligere atque hunc ultimo vitae suae tempore a re publica summovere.

sed eius consiliis iuvit eventus, nam cum de provincia Helius redisset atque orationem pulcherrimam, quae hodieque legitur, sive per se seu per scriniorum aut dicendi magistros parasset, qua kalendis Ianuariis Hadriano patri gratias ageret, accepta potione, qua se aestimaret iuvari, kalendis ipsis Ianuariis periit.

iussusque ab Hadriano, quia vota interveniebant, non lugeri.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation