Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Helius

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Ceionius Commodus, qui et Helius Verus appel- latus est, quem sibi Hadrianus aevo ingravescente morbis tristioribus pressus peragrato iam orbe terrarum adoptavit, nihil habet in sua vita memorabile, nisi quod

primus tantum Caesar est appellatus, non testamento, ut antea solebat, neque eo modo quo Traianus est adoptatus, sed eo prope genere quo nostris temporibus a vestra clementia Maximianus atque Constantius Caesares dicti sunt quasi quidam principum filii veri et [1] designati augustae maiestatis heredes.

Et quoniam de Caesarum nomine in huius praecipue vita est aliquid disputandum, qui hoc solum nomen indeptus [2] est, Caesarem vel ab elephanto, qui lingua Maurorum caesai dicitur, in proelio caeso, eum qui primus sic appellatus est doctissimi viri et eruditissimi

putant dictum, vel quia mortua matre et ventre caeso sit natus, vel quod cum magnis crinibus sit utero parentis effusus, vel quod oculis caesus et ultra humanum morem viguerit. certe quaecumque illa,

felix necessitas fuit, unde tam clarum et duraturum cum aeternitate mundi nomen effloruit.

Hic ergo, de quo sermo est, primum Lucius Aurelius Verus est dictus, sed ab Hadriano adscitus in Heliorum familiam, hoc est in Hadriani, transcriptus 1ueri et Obrecht and others; uiri et P; uirtute Peter, following Bernhardy. 2 al' adeptus P corr. [3] [4] [5] [6] [7]

et appellatus est Caesar, huic pater Ceionius Commodus fuit, quem alii Verum, alii Lucium Aurelium,

multi Annium prodiderunt. maiores omnes nobilissimi, quorum origo pleraque ex Etruria fuit vel ex

Faventia. et de huius quidem familia plenius in vita Lucii Aurelii Ceionii Commodi Veri Antonini, filii huiusce, quem sibi adoptare Antoninus iussus

est, disseremus. is enim liber debet omnia quae ad stemma generis pertinent continere, qui habet principem de quo plura dicenda sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation