Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Aurelianus

Chapter 46

Text kindly provided by Perseus

auri tunc libra serici fuit. habuit in animo ut aurum neque in cameras neque in tunicas neque in pelles neque in argentum mitteretur, dicens plus auri esse in rerum natura quam argenti, sed aurum per varios brattearum, filorum et liquationum usus perire, argentum

autem in suo usu manere, idem dederat facultatem, ut aureis qui vellent et vasis uterentur et poculis.

dedit praeterea potestatem, ut argentatas privati carruchas haberent, cum antea aerata et eburata vehicula

fuissent, idem concessit, ut blatteas matronae tunicas haberent et [1] ceteras vestes, cum antea coloreas habuissent

et ut multum oxypaederotinas. ut fibulas aureas gregarii milites haberent idem primus concessit,

cum antea argenteas habuissent. paragaudas vestes ipse primus militibus dedit, cum ante non nisi rectas purpureas [2] accepissent, et quidem aliis monolores, aliis dilores, trilores aliis et usque ad pentelores, quales hodie lineae sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation