Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Divus Aurelianus

Chapter 44

Text kindly provided by Perseus

Et Aurelianum quidem multi neque inter bonos neque inter malos principes ponunt, idcirco quod ei clementia, imperatorum dos [1] prima, defuerit.

Verconnius Herennianus praefectus praetorii Diocletiani teste Asclepiodoto saepe dicebat Diocletianum frequenter dixisse, cum Maximiani asperitatem reprehenderet, Aurelianum magis ducem esse debuisse quam principem, nam eius nimia ferocitas eidem displicebat.

Mirabile fortasse videtur quod compertum Diocletiano Asclepiodotus Celsino consiliario suo dixisse

perhibetur, sed de hoc posteri iudicabunt, dicebat enim quodam tempore Aurelianum Gallicanas consuluisse Druiadas, sciscitantem utrum apud eius posteros imperium permaneret, cum illas respondisse dixit nullius clarius in re publica nomen quam Claudii posterorum

futurum, et est quidem iam Constantius imperator, eiusdem vir sanguinis, cuius puto posteros ad eam gloriam quae a Druiadibus pronuntiata sit pervenire, quod idcirco ego in Aureliani vita constitui quia haec ipsi Aureliano consulenti responsa sunt.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation