Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Didius Julianus

Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Tunc omen quod sibi Iulianus, cum imperium

acciperet, fecerat omnibus venit in mentem, nam cum consul designatus de eo sententiam dicens ita pro- nuntiasset: “Didium Iulianum imperatorem appellandum esse censeo,” Iulianus suggessit “Adde et Severum,” quod cognomentum avi [1] et proavi sibi

Iulianus adsciverat. sunt tamen qui dicant nullum fuisse Iuliani consilium de obtruncando senatu, cum tanta in eum senatus consuluisset. [2]

Post senatus consultum statim Didius Iulianus

unum ex praefectis, Tullium Crispinum, misit, ipse autem tertium fecit praefectum Veturium Macrinum, ad quem Severus litteras miserat, ut esset praefectus.

sed pacem simulatam esse mandatamque [3] caedem Severi Tullio Crispino, praefecto praetorii, et populus

locutus est et Severus suspicatus, denique hostem se Iuliano Severus esse maluit quam participem consensu

militum. Severus autem statim et ad plurimos Romam scripsit et occulto misit edicta, quae proposita

sunt. fuit praeterea in Iuliano haec amentia, ut per magos pleraque faceret, quibus putaret [4] vel odium

populi deleniri vel militum arma compesci. nam et quasdam non convenientes Romanis sacris hostias immolaverunt et carmina profana incantaverunt, et ea quae ad speculum dicunt [5] fieri, in quo pueri praeligatis oculis incantato vertice respicere dicuntur,

Iulianus fecit, tuncque puer vidisse dicitur et adventum Severi et Iuliani decessionem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation