Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Didius Julianus

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Didio Iuliano, qui post Pertinacem imperium adeptus est, proavus fuit Salvius [1] Iulianus, bis consul, praefectus urbi et iuris consultus, quod magis eum

nobilem fecit, mater Clara Aemilia, pater Petronius Didius Severus, fratres Didius Proculus et Nummius Albinus, avunculus Salvius Iulianus, avus paternus Insubris Mediolanensis, maternus ex Hadrumetina colonia.

Educatus est apud Domitiam Lucillam, matrem

Marci imperatoris. inter viginti viros lectus est suffragio matris Marci, quaestor ante annum quam

legitima aetas sinebat designatus est. aedilitatem suffragio Marci consecutus est. praetor eiusdem

suffragio fuit. post praeturam legioni praefuit in

Germania vicensimae secundae Primigeniae. inde Belgicam sancte ac diu rexit, ibi Chaucis, Germaniae populis qui Albim fluvium adcolebant, erumpentibus

restitit tumultuariis auxiliis provincialium, ob quae consulatum meruit testimonio imperatoris. Chattos

etiam debellavit, inde Dalmatiam regendam accepit eamque a confinibus hostibus vindicavit, post Germaniam

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation