Hic ergo omnem pueritiam in Africa transegit, eruditus litteris Graecis ac Latinis mediocriter, quod
esset animi iam tum militaris et superbi, nam [1] fertur in scholis saepissime cantasse inter puerulos “Arma amens capio, nec sat rationis in armis,” repetens “Arma amens capio.”
Huic multa imperii signa, cum esset natus, facta dicuntur, nam et bos albus purpureis ad plenum
colorem cornibus natus est. [2] quae tamen in templo Apollinis Cumani ab eodem posita iam tribuno diu fuisse dicuntur, quod, cum illi [3] sortem de fato [4] suo tolleret, his versibus eidem dicitur esse responsum: “ Hic rem Romanam magno turbante tumultu sistet eques, [5] sternet Poenos Gallumque rebellem.”
fuit et aliud signum futuri imperii, nam cum Caesareana familia hoc speciale habuerit, ut parvuli domus eius in testudineis alveis [8] lavarentur, nato infantulo testudo ingens patri eius munere piscatoris adlata
est; quod ille homo litteratus omen accipiens et testudinem libenter accepit et eam curari iussit atque infantulo ad excaldationes pueriles dicari, nobilitandum
etiam hinc sperans, cum rarum esset, aquilas in his locis videri, in quibus natus est Albinus, septima eius die [9] hora convivii, quod celebritati pueri deputabatur, cum ei [10] fierent nomina, septem aquilae parvulae de nidis adlatae sunt et quasi ad iocum circa cunas pueri constitutae. nec [11] hoc omen pater abnuit et [12] iussit
aquilas ali et diligenter curari, accessit omen, quod, eum pueri eius familiae russulis fasciolis inligarentur, quod forte lotae atque udae essent russulae fasciolae, quas mater praegnans paraverat, purpurea matris inligatus [13] est fascea; unde illi ioco nutricis etiam
Porphyrii nomen inditum est. haec atque alia signa imperii futuri fuere, quae qui volet nosse, Aelium Cordum legat, qui frivola super huius modi ominibus cuncta persequitur.