vini, frequenter abstinens, armorum sciens prorsus, ut non male sui temporis Catilina diceretur. [4]
Non ab re esse credimus causas ostendere quibus
amorem senatus Clodius Albinus meruerit. cum Britannicos exercitus regeret iussu Commodi atque illum interemptum adhuc falso comperisset, cum sibi ab ipso Commodo Caesareanum nomen esset delatum,
processit ad milites et hac contione usus est: “Si senatus populi Romani suum illud vetus haberet imperium, nec in unius potestate res tanta consisteret, non ad Vitellios neque ad Nerones neque ad Domitianos publica fata venissent, in imperio consulari nostrae illae gentes Ceioniorum Albinorum Postumiorum, de quibus patres vestri, qui et ipsi ab
exercitui fortuna rei publicae tunc dixisset. [8] Britannias Caesar subegit, certe senator, nondum tamen dictator, hic ipse Commodus quanto melior fuisset, si
timuisset senatum? et usque ad Neronem quidem senatus auctoritas valuit, qui sordidum et impurum principem damnare non timuit, cum sententiae in eum dictae sint, qui vitae necisque potestatem atque
imperium tunc tenebat. [9] quare, commilitones, ego Caesareanum nomen, quod mi Commodus detulit, nolo.