Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Clodius Albinus

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

Uno eodemque prope tempore post Pertinacem, qui auctore Albino interemptus est, Iulianus a senatu Romae, Septimius Severus ab exercitu in Illyrico, Pescennius Niger in Oriente, Clodius Albinus

in Gallia imperatores appellati, et Clodium quidem Herodianus dicit Severi [1] Caesarem fuisse, sed cum alter alterum indignaretur imperare, nec Galli ferre possent aut Germaniciani [2] exercitus quod et ipsi suum specialem principem haberent, undique cuncta turbata sunt.

Fuit autem Clodius Albinus familia nobili,

Hadrumetinus tamen ex Africa, quare sortem illam, qua [3] Severum laudatum in Pescennii vita diximus, ad [4] [5] [6] se trahebat, nolens intellegi “Pessimus Albus,” quod eodem versu continebatur quo et Severi laus et

adprobatio Nigri Pescennii. sed priusquam vel de vita eius vel de morte dissero, etiam hoc dicendum est quod eum nobilem fecit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation