Hoc tu idem tibi in M. Aemilio Scauro putasti esse faciendum? “Delata enim,” inquit, “causa ad me[1] Romam[2] est.” Quid? ad me Siculi nonne Romam[3] causam Siciliae detulerunt? At qui[4] homines! Prudentes natura, callidi usu, doctrina eruditi. Tamen ego mihi provinciae causam in provincia ipsa[5] cognoscendam et discendam[6] putavi.