Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Pro Balbo

Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Gratificatur mihi gestu accusator: inscientem Cn. Pompeium fecisse significat,—quasi vero levius[1] sit, cum in tanta re publica versere et maximis negotiis praesis, facere aliquid quod scias non licere, quam[2] omnino non scire[3] quid liceat! Etenim utrum qui in[4] Hispania bellum acerrimum et maximum gesserat quo iure Gaditana civitas esse nesciebat, an, cum ius[5] illius populi nosset, interpretationem foederis non tenebat? Id igitur quisquam Cn. Pompeium ignorasse dicere audebit quod mediocres homines, quod nullo usu, nullo studio praediti militari, quod librarioli denique scire se[6] profiteantur?

Equidem contra existimo, iudices, cum in omni genere ac varietate artium, etiam illarum quae sine summo otio non facile discuntur, Cn. Pompeius excellat, singularem quandam laudem et[7] praestabilem eius[8] esse scientiam in foederibus, pactionibus, condicionibus populorum, regum, exterarum nationum, in universo denique belli iure atque pacis; nisi forte ea quae nos libri docent in umbra atque otio, ea Cn. Pompeium neque cum requiesceret litterae, neque cum rem gereret regiones ipsae docere potuerunt.

Atque, ut ego sentio, iudices, causa dicta est. Temporum magis ego nunc vitiis quam[9] genere iudici[10] plura dicam; est enim haec saeculi quaedam macula atque labes, virtuti invidere, velle ipsum florem dignitatis infringere. Etenim si Pompeius[11] abhinc annos quingentos fuisset,

is vir a quo senatus adulescentulo atque equite Romano saepe communi saluti auxilium expetisset, cuius res gestae omnis gentis cum clarissima victoria terra marique peragrassent, cuius tres triumphi testes essent totum orbem terrarum nostro imperio teneri, quem populus Romanus honoribus[12] insignibus singularibusque[13] decorasset,—si nunc apud nos id quod is fecisset contra foedus factum diceretur, quis audiret? Nemo profecto; mors enim cum exstinxisset invidiam, res eius gestae sempiterni nominis gloria[14] niterentur[15]. Cuius igitur audita virtus dubitationi locum non daret, huius visa atque[16] perspecta[17] obtrectatorum voce laedetur[18]?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation