Etenim[1] quaedam foedera exstant, ut Cenomanorum[2], Insubrium, Helvetiorum, Iapydum, non nullorum item ex Gallia barbarorum, quorum in foederibus exceptum est ne quis eorum a nobis civis recipiatur. Quod si exceptio facit ne liceat, ubi non sit exceptum, ibi[3] necesse est licere. Vbi est igitur in[4] foedere Gaditano, ne quem populus Romanus Gaditanum recipiat civitate? Nusquam. Ac sicubi esset, lex id Gellia et Cornelia, quae definite potestatem Pompeio civitatem[5] donandi dederat, sustulisset. “Exceptum,” inquit, “est foedus, “Si qvid[6] sacrosanctvm est.”” Ignosco tibi, si neque Poenorum iura calles (reliqueras enim civitatem tuam) neque nostras potuisti leges inspicere; ipsae enim te a cognitione sua iudicio publico reppulerunt.
Quid fuit in rogatione ea quae de Pompeio a Gellio et a Lentulo consulibus lata est, in quo aliquid[7] sacrosanctum[8] exceptum videretur? Primum enim sacrosanctum esse nihil potest nisi quod populus plebesve sanxit[9]; deinde sanctiones sacrandae sunt aut genere ipso[10] aut obtestatione et consecratione legis aut poenae[11][12], cum caput eius qui contra fecerit consecratur. Quid habes igitur dicere de Gaditano foedere eius modi? utrum capitis[13] consecratione an obtestatione legis sacrosanctum esse confirmas? Nihil omnino umquam de isto foedere ad populum, nihil ad plebem latum esse neque legem neque poenam consecratam[14] esse[15] dico. De quibus igitur etiam si[16] latum esset ne quem civem reciperemus, tamen id esset quod postea populus iussisset ratum, nec quicquam illis verbis “Si qvid sacrosanctvm est”[17] exceptum videretur, de iis, cum populus Romanus nihil umquam iusserit, quicquam audes dicere sacrosanctum fuisse?