Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Lucullus

Chapter 42

Text kindly provided by Perseus

“Sed quod coeperam: quid habemus in rebus bonis et malis explorati?[1] nempe fines constituendi sunt ad quos et bonorum et malorum summa referatur. qua de re est igitur inter summos viros maior dissensio? Et omitto illa quae relicta iam videntur, Erillum qui in cognitione et scientia summum bonum ponit; qui cum Zenonis auditor esset vides quantum ab eo dissenserit et quam non multum a Platone. Megaricorum fuit nobilis disciplina, cuius ut scriptum video princeps Xenophanes quem modo nominavi, deinde[2] eum secuti Parmenides et Zeno (** itaque ab is Eleatici[3] [4] philosophy nominabantur[5]), post Euclides Socratis discipulus Megareus, a quo idem illi Megarici dicti, qui id bonum solum esse dicebant quod esset unum et simile et idem semper;[6] hi quoque multa a Platone. a Menedemo autem, quod is Eretria fuit, Eretriaci appellate, quorum omne bonum in mente positum et mentis[7] acie qua verum cerneretur, Erilli[8] similia, sed opinor explicata uberius et ornatius. ”

“Hos si contemnimus et iam abiectos putamus, illos certe minus despicere debemus: Aristonem, qui cum Zenonis fuisset auditor re probavit ea quae ille verbis, nihil esse bonum nisi virtutem nec malum nisi quod virtuti[9] esset contrarium; in mediis ea momenta quae Zeno voluit nulla esse censuit. huic summum bonum est in is rebus neutram in partem moveri, quae ἀδιαφορία ab ipso dicitur. Pyrrho autem ea ne sentire quidem sapientem, quae ἀπάθεια [10] nominatur. Has igitur tot sententias ut omittamus, haec videamus, quae[11] nunc diu multumque defensa sunt. ”

“Alii voluptatem finem esse voluerunt, quorum princeps Aristippus, qui Socratem[12] audierat, unde Cyrenaici, post Epicurus, cuius est disciplinanunc [disciplina[13] ] notior nec tamen cum Cyrenaicis de ipsa voluptate consentiens. voluptatem autem et honestatem finis[14] esse Callipho[15] censuit, vacare[16] omni molestia Hieronymus, hoc idem cum honestate Diodorus, ambo hi Peripatetici. honeste autem vivere[17] fruentem rebus is quas primas homini natura conciliet et vetus Academia censuit, ut indicant scripta Polemonis quem Antiochus probat maxime, et Aristoteles eiusque amici huc[18] proxime videntur accedere. introducebat etiam Carneades, non quo probaret sed ut opponeret[19] Stoicis, summum bonum esse frui rebus is quas primas natura conciliavisset. honeste[20] autem vivere,[21] quod ducatur a conciliatione naturae, Zeno statuit fine esse bonorum, qui inventor et princeps Stoicorum fuit. ”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation