“Latent ista omnia Luculle crassis occultata et circumfusa tenebris,[1] [2] ut nulla acies humani ingenii tanta sit, quae penetrare in caelum, terram intrare possit. Corpora nostra non novimus, qui sint situs partium, quam vim quaeque pars habeat ignoramus; itaque medici ipsi, quorum intererat ea nosse, aperuerunt ut viderentur, nec eo tamen aiunt empirici notiora esse illa, quia possit fieri ut patefacta et detecta[3] mutentur. sed ecquid[4] nos eodem modo rerum naturas persecare aperire dividere possumus, ut videamus terra penitusne defixa sit[5] et quasi radicibus suis haereat an media pendeat. ”
“Habitari ait Xenophanes in luna, eamque[6] [7] esse terram multarum urbium et montium: portenta videntur; sed tamen nec ille qui dixit iurare posset ita se rem habere, neque ego non ita. Vos [8] [enim[9] ] etiam dicitis esse e regione nobis, e[10] contraria parte terrae qui adversis vestigiis stent contra nostra vestigia,[11] quos ἀντίποδας vocatis: cur mihi magis suscensetis qui ista non aspernor quam is qui cum audiunt desipere vos[12] arbitrantur? Hicetas Syracosius, ut ait Theophrastus,[13] caelum solem lunam stellas supera denique omnia stare censet, neque praeter terram rem ullam in mundo moveri; quae[14] cum circum axem se summa celeritate convertat et torqueat, eadem[15] effici omnia quasi stante terra caelum moveretur. atque[16] hoc etiam Platonem in Timaeo dicere quidam arbitrantur, sed paulo obscurius. Quid tu Epicure, loquere: putas solem esse tantulum? “Egone? nobis[17] quidem ** tantum”. Et vos ab illo inridemini et ipsi ilium vicissim eluditis. liber igitur a tali inrisione Socrates, liber Aristo Chius qui nihil istorum sciri putat posse. ”
“Sed redeo ad animum et corpus. satisne tandem ea nota sunt nobis, quae nervorum natura sit quae venarum? tenemusne quid sit animus ubi sit, denique sitne an ut[18] Dicaearcho[19] visum est ne sit quidem ullus; si est, trisne partes habeat ut Platoni placuit, rationis[20] irae cupiditatis, an simplex unusque sit; si simplex, utrum sit ignis an anima an sanguis an ut Xenocrates numerus[21] nullo oorpore, quod intellegi quale sit vix potest; et quidquid est, mortale sit an aeternum, nam utramque in partem[22] multa dicuntur. horum aliquid vestro sapienti certum videtur, nostro ne quid maxime quidem probabile sit occurrit; ita sunt in plerisque[23] contrariarum rationum paria momenta. ”