Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · In P. Vatinium

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Quaero quae tanta in te vanitas, tanta levitas fuerit ut in hoc iudicio T. Annium isdem verbis laudares quibus eum verbis laudare et boni viri et boni cives consuerunt, cum in eundem nuper ab eadem illa taeterrima furia productus ad populum cupidissime falsum testimonium dixeris? An erit haec optio et potestas tua, ut, cum Clodianas operas et facinerosorum[1] hominum et perditorum manum videris, Milonem dicas, id quod in contione dixisti, gladiatoribus et bestiariis obsedisse rem publicam: cum autem ad talis viros veneris, non audeas civem singulari virtute, fide, constantia vituperare?

Sed cum T. Annium tanto opere laudes et clarissimo viro non nullam laudatione tua labeculam adspergas—in illorum enim numero mavult T. Annius esse qui a te vituperantur: verum tamen quaero[2], cum in[3] re publica administranda T. Annio cum P. Sestio consiliorum omnium[4] societas fuerit —id quod non solum bonorum, verum etiam improborum iudicio declaratum est; est enim reus uterque ob eandem causam et eodem crimine, alter die dicta ab eo quem tu unum improbiorem esse quam te non[5] numquam soles confiteri, alter tuis consiliis, illo tamen adiuvante—quaero qui possis eos quos crimine coniungis testimonio diiungere? Extremum illud est quod mihi abs te responderi velim, cum multa in Albinovanum de praevaricatione diceres, dixerisne nec tibi placuisse nec oportuisse Sestium de vi reum fieri? quavis lege, quovis crimine accusandum potius fuisse? etiam illud dixeris, causam Milonis, fortissimi viri, coniunctam cum hoc existimari? quae pro me a Sestio facta sint, bonis esse grata? Non coarguo inconstantiam orationis ac testimoni tui—quas enim huius actiones probatas bonis esse dicis, in eas plurimis verbis testimonium dixisti; quicum autem[6] eius causam periculumque coniungis[7], eum summis laudibus extulisti: sed hoc quaero, num P. Sestium, qua lege accusandum omnino fuisse negas, ea lege condemnari putes oportere? aut, si te in testimonio consuli noles, ne quid tibi auctoritatis a me tributum esse videatur, dixerisne in eum testimonium de vi quem negaris[8] reum omnino de vi fieri debuisse?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation