Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · In P. Vatinium

Chapter 15

Text kindly provided by Perseus

Et quoniam legationis tuae facta mentio est, volo[1] audire de te quo tandem senatus consulto legatus sis. De gestu intellego quid respondeas: tua lege, dicis. Esne igitur patriae certissimus parricida? spectarasne[2] id, ut patres conscripti ex re publica funditus tollerentur? ne hoc quidem senatui relinquebas, quod nemo umquam ademit, ut legati ex eius ordinis auctoritate legarentur? Adeone tibi sordidum consilium publicum visum est, adeo adflictus senatus, adeo misera et prostrata res publica ut non nuntios pacis ac belli, non oratores[3], non interpretes, non bellici consili auctores, non ministros muneris provincialis senatus more maiorum deligere posset[4]?

Eripueras senatui provinciae decernendae potestatem, imperatoris deligendi iudicium, aerari dispensationem: quae numquam sibi populus Romanus appetivit, qui numquam[5] senatui[6] summi consili gubernationem auferre conatus est. Age, factum est horum aliquid in aliis: raro, sed tamen factum est ut populus deligeret imperatorem: quis legatos umquam audivit sine senatus consulto? Ante te nemo, post continuo fecit idem[7] in duobus prodigiis rei publicae Clodius; quo etiam maiore es malo mactandus, quod non solum facto tuo sed etiam exemplo rem publicam vulnerasti, neque tantum ipse es improbus sed etiam alios docere voluisti. Ob hasce omnis res sciasne te severissimorum hominum Sabinorum, fortissimorum virorum Marsorum et Paelignorum, tribulium tuorum, iudicio notatum, nec post Romam conditam praeter te tribulem quemquam[8] tribum Sergiam perdidisse?

Atque illud etiam audire de te[9] cupio, qua re, cum ego legem de ambitu tulerim ex senatus consulto, tulerim sine vi, tulerim salvis[10] auspiciis, tulerim salva lege Aelia et Fufia, tu eam esse legem non putes, praesertim cum ego legibus tuis, quoquo modo latae sunt[11], paream; cum mea lex dilucide vetet “Biennio qvo qvis petat petitvrvsve sit gladiatores dare nisi ex testamento praestitvta die”, quae tanta in te sit amentia ut in ipsa petitione gladiatores audeas dare? num quem putes illius tui certissimi gladiatoris similem tribunum plebis posse[12] reperiri qui se interponat quo minus reus mea lege fias[13]?

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation