Quin ipsum Isocratem, quem divinus auctor Plato suum fere aequalem admirabiliter in Phaedro laudari fecit ab Socrate quemque omnes docti summum[3] oratorem esse dixerunt, tamen hunc in numerum non repono. Non enim in acie versatur nec ferro[4], sed quasi rudibus eius eludit oratio. A me autem, ut cum maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur, Aeschines[5], tamquam Aeserninus, ut ait Lucilius[6], non spurcus homo, sed acer et doctus cum Pacideiano[7] hic componitur,—optimus longe post homines natos—.
Nihil enim illo oratore arbitror cogitari posse divinius.
Huic labori nostro duo genera reprehensionum[8] opponuntur. Vnum hoc: “Verum[9] melius Graeci.” A quo quaeratur ecquid[10] possint ipsi[11] melius Latine? Alterum: “Quid istas potius legam quam Graecas?” Idem Andriam et Synephebos nec minus [Terentium et Caecilium quam Menandrum legunt, nec[12] ] Andromacham aut Antiopam aut Epigonos Latinos recipiunt[; sed tamen Ennium et Pacuvium et Accium potius quam Euripidem et Sophoclem legunt[13] ]. Quod igitur est eorum in orationibus e Graeco[14] conversis fastidium, nullum cum sit in versibus?