Videtis igitur hominem per se ipsum iam pridem adflictum ac iacentem perniciosis optimatium discordiis excitari, cuius initia furoris dissensionibus eorum qui tum a vobis seiuncti videbantur sustentata sunt. Reliqua iam praecipitantis tribunatus etiam post tribunatum obtrectatores eorum atque adversarii defenderunt; ne a re publica rei publicae pestis removeretur restiterunt, etiam ne causam diceret, etiam ne privatus esset. Etiamne in sinu[1] atque in deliciis quidam optimi viri viperam illam venenatam ac pestiferam habere potuerunt? quo tandem decepti munere? “Volo,” inquiunt, “esse qui in contione detrahat de Pompeio.” Detrahat ille vituperando? Velim sic hoc vir summus atque optime de mea salute meritus accipiat ut a me dicitur; dicam quidem certe quod[2] sentio. Mihi me dius fidius tum de illius amplissima dignitate detrahere cum illum[3] maximis laudibus ecferebat[4] videbatur.
Utrum tandem[5] C. Marius splendidior cum eum C. Glaucia laudabat, an cum eundem iratus postea vituperabat? An ille demens et iam pridem ad poenam exitiumque praeceps foedior aut inquinatior in Cn. Pompeio accusando quam in universo[6] senatu vituperando fuit? quod quidem miror, cum alterum gratum sit iratis, alterum esse tam bonis civibus non acerbum. Sed ne id viros optimos diutius delectet, legant hanc eius contionem de qua loquor; in qua Pompeium ornat,—an potius deformat? certe laudat, et unum esse in hac civitate dignum huius imperi gloria dicit, et significat se illi esse amicissimum et reconciliationem esse gratiae factam.
Quod ego quamquam quid sit nescio, tamen hoc statuo, hunc, si amicus esset Pompeio, laudaturum illum non fuisse. Quid enim, si illi inimicissimus esset, amplius ad eius laudem minuendam facere potuisset? Videant ii qui illum Pompeio[7] inimicum esse gaudebant[8], ob eamque causam in tot tantisque sceleribus conivebant[9], et non numquam eius indomitos atque ecfrenatos[10] furores plausu etiam suo prosequebantur, quam se cito inverterit. Nunc enim iam laudat illum: in eos invehitur quibus se antea venditabat. Quid existimatis eum, si reditus ei gratiae[11] patuerit, esse facturum, qui tam libenter in opinionem gratiae inrepat[12]?