Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · De Haruspicum Responso

Chapter 19

Text kindly provided by Perseus

Sed quoniam de iis[1] omnibus quae haruspices commissa esse dicunt satis est dictum, videamus quid idem haruspices a dis[2] iam immortalibus dicant moneri. Monent “Ne per optimativm discordiam dissensionemqve patribvs principibvsqve caedes pericvlaqve creentvr avxilioqve divini nvminis[3] deficiantvr, †qva re ad vnvm imperivm[4] pecvniae[5] redeant exercitvsqve apvlsvs deminvtioqve [6] accedat.” Haruspicum verba sunt haec omnia: nihil addo de meo. Quis igitur[7] optimatium discordiam molitur? Idem iste, nec ulla vi ingeni aut consili sui, sed quodam errore nostro; quem quidem ille, quod obscurus non erat, facile perspexit. Hoc enim etiam turpius adflictatur res publica quod ne ab eo quidem vexatur, ut tamquam fortis in pugna vir acceptis a forti adversario vulneribus adversis honeste[8] cadere videatur.

Ti. Gracchus convellit statum civitatis, qua gravitate vir, qua eloquentia, qua dignitate! nihil ut a patris avique Africani praestabili insignique virtute, praeterquam quod a senatu desciverat, deflexisset. Secutus est C. Gracchus[9], quo ingenio, qua eloquentia, quanta vi, quanta gravitate dicendi! ut dolerent boni non illa tanta ornamenta ad meliorem mentem voluntatemque esse conversa. Ipse Saturninus[10] ita fuit effrenatus et paene demens ut actor[11] esset egregius et ad animos imperitorum excitandos inflammandosque perfectus. Nam quid ego de Sulpicio[12] loquar? cuius tanta in dicendo gravitas, tanta iucunditas, tanta brevitas fuit, ut posset vel ut prudentes errarent, vel ut boni minus bene sentirent perficere dicendo. Cum his conflictari et pro salute patriae cotidie[13] dimicare erat omnino illis qui tum rem publicam gubernabant molestum; sed habebat ea molestia quandam tamen dignitatem.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation