Is nequaquam me quidem[1]—cognoram enim propter Pisonum adfinitatem quam longe hunc ab hoc genere cognatio materna Transalpini sanguinis abstulisset— sed vos populumque Romanum non consilio neque eloquentia, quod in multis saepe accidit, sed rugis supercilioque decepit.
Luci[2] Piso, tune ausus es isto oculo, non dicam isto animo, ista fronte, non vita[3], tanto supercilio, non enim possum dicere tantis rebus[4] gestis, cum A. Gabinio consociare consilia pestis meae? Non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento[5] ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret? Cum hoc[6] coire ausus es ut consularem dignitatem, ut rei publicae statum, ut senatus auctoritatem, ut civis optime meriti fortunas provinciarum foedere addiceres? Te consule, tuis edictis et imperiis senatui populi Romani non est licitum non modo sententiis atque auctoritate sua, sed ne luctu quidem ac vestitu rei publicae subvenire?
Capuaene te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore[7], an Romae, in qua civitate omnes ante vos consules senatui paruerunt? Tu es ausus in circo Flaminio productus cum tuo illo pari dicere te semper[8] misericordem fuisse? quo verbo senatum atque omnis bonos, tum cum a patria pestem depellerent[9], crudelis demonstrabas fuisse. Tu misericors me, adfinem tuum, quem comitiis[10] praerogativae primum custodem praefeceras, quem Kalendis Ianuariis tertio loco sententiam rogaras[11], constrictum inimicis rei publicae[12] tradidisti; tu meum generum, propinquum tuum, tu adfinem tuam, filiam meam, superbissimis et crudelissimis verbis a genibus tuis reppulisti; idemque tu clementia ac misericordia singulari, cum ego una cum re publica non tribunicio sed consulari ictu concidissem, tanto scelere tantaque intemperantia fuisti ut ne unam quidem horam interesse paterere inter meam pestem et tuam praedam, saltem dum conticisceret illa lamentatio et gemitus urbis!
Nondum palam factum erat occidisse rem publicam, cum tibi arbitria funeris solvebantur: uno eodemque tempore domus mea diripiebatur, ardebat, bona ad vicinum consulem de Palatio, de Tusculano ad item vicinum alterum consulem deferebantur cum, isdem operis suffragium ferentibus, eodem gladiatore latore, vacuo non modo a bonis sed etiam a liberis atque inani foro, ignaro populo Romano quid ageretur, senatu vero oppresso et adflicto, duobus impiis nefariisque consulibus aerarium provinciae legiones imperia donabantur.