Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
M. Tullius Cicero · Cum Senatui Gratias Egit

Chapter 2

Text kindly provided by Perseus

Itaque, patres conscripti, quod ne optandum quidem est homini, immortalitatem quandam per vos esse adepti videmur. Quod enim tempus erit umquam cum[1] vestrorum in nos beneficiorum memoria ac fama moriatur? Qui illo ipso tempore cum vi ferro metu minis obsessi teneremini, non multo post discessum meum me universi revocavistis referente L. Ninnio, fortissimo atque optimo viro, quem habuit ille pestifer annus et maxime fidelem et minime timidum, si dimicare placuisset, defensorem salutis meae: postea quam vobis decernendi potestas non est permissa[2] per eum tribunum plebis qui, cum per se rem publicam lacerare non posset, sub alieno scelere delituit[3], numquam de me siluistis, numquam meam salutem non ab iis consulibus qui vendiderant flagitavistis.

Itaque vestro studio atque auctoritate perfectum est ut[4] ipse ille annus, quem ego mihi quam patriae malueram esse fatalem, octo[5] tribunos haberet qui et promulgarent de salute mea et ad vos saepe numero referrent. Nam consules modesti legumque metuentes impediebantur lege, non ea quae de me, sed ea quae de ipsis lata erat, quam[6] meus inimicus promulgavit ut, si revixissent ii qui haec paene delerunt, tum ego redirem; quo facto utrumque confessus est, et se illorum vitam desiderare, et magno in periculo rem publicam futuram si, cum hostes atque interfectores rei publicae revixissent, ego non revertissem. Idemque [7] illo ipso tamen[8] anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio sed parietum vitam suam tueretur, res publica sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias[9] dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniungere.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation