Hoc tamen interest, quod vulgus interdum non probandum oratorem probat, sed probat sine comparatione; cum a mediocri aut etiam a malo[1] delectatur[2], eo est contentus; esse melius non sentit, illud quod est, qualecumque est, probat. Tenet enim auris vel mediocris orator, sit modo aliquid in eo; nec res ulla plus apud animos hominum quam ordo et ornatus orationis valet.
Qua re quis ex populo, cum Q. Scaevolam pro M. Coponio dicentem audiret in ea causa, de qua ante dixi, quicquam politius aut elegantius aut omnino melius aut exspectaret aut posse fieri[3] putaret?
Cum is hoc probare vellet, M’. Curium, cum ita heres institutus esset, “si pupillus ante mortuus esset quam in suam tutelam venisset,” pupillo non nato heredem esse non posse: quid ille non dixit de testamentorum iure? de antiquis formulis? quem ad modum scribi oportuisset, si etiam filio non nato heres institueretur?
Quam captiosum esse populo, quod scriptum esset[4] neglegi et opinione quaeri voluntates et interpretatione disertorum scripta simplicium hominum pervertere?
Quam ille multa de auctoritate patris sui, qui semper ius illud esse defenderat[5]? quam omnino multa de conservando iure civili? Quae quidem omnia cum perite et scienter item[6] breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut[7] fieri posse quicquam melius putaret?