Nunc reliquorum oratorum aetates, si placet, et gradus persequamur. Nobis vero, inquit [1] Atticus, et vehementer quidem, ut pro Bruto etiam respondeam. Curio fuit igitur eiusdem aetatis fere sane inlustris orator, cuius de ingenio ex orationibus eius existimari potest: sunt enim et aliae et pro Ser. Fulvio de incestu nobilis oratio. Nobis quidem pueris haec omnium optima putabatur[2], quae vix iam comparet in hac turba novorum voluminum.
Praeclare, inquit Brutus, teneo qui istam turbam voluminum effecerit. Et ego [inquam[3]]: Intellego, Brute, quem dicas; certe enim et boni aliquid adtulimus iuventuti, magnificentius quam fuerat genus dicendi et ornatius; et nocuimus fortasse, quod veteres orationes post nostras, non a me quidem— meis enim illas antepono—, sed a plerisque legi sunt desitae. Me numera[4], inquit, in plerisque; quamquam video mihi multa legenda iam te auctore, quae antea contemnebam.
Atqui haec, inquam, de incestu laudata oratio puerilis est locis multis: de amore, de tormentis, de rumore loci sane inanes, verum tamen nondum tritis nostrorum hominum auribus nec erudita civitate tolerabiles. Scripsit etiam alia non nulla et multa dixit et illustria et[5] in numero patronorum fuit, ut eum mirer, cum et vita[6] suppeditavisset et splendor ei non defuisset, consulem non fuisse.