Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Ausonius, Decimus Magnus · Technopaegnion

Section 4

Text kindly provided by Perseus

PRAEFATIO MONOSYLLABARUM TANTUM IN FINE POSITARUM

UT in vetere proverbio est “sequitur vara vibiam,” similium nugarum subtexo nequitiam, et hi versiculi monosyllabis terminantur, exordio tamen libero, quamquam fine legitimo. set laboravi, ut quantum eius possent aput aures indulgentissimas, absurda concinerent, insulsa resiperent, hiulca congruerent; denique haberent et amara dulcedinem et inepta venerem et aspera lenitatem, quae quidem omnia, quoniam insuavis materia devenustat, lectio benigna conciliet. tu quoque mihi tua crede securior, quippe meliora, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus et “mutuum muli scalpant.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation