Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Ausonius, Decimus Magnus · Technopaegnion

Section 1

Text kindly provided by Perseus

Praefatio

Ausonius Pacato Proconsuli Scio mihi aput alios pro laboris modulo laudem non posse procedere, quam tamen si tu indulseris, ut ait Afranius in Thaide: maiorem laudem quam laborem invenero. quae lecturus es monosyllaba sunt, quasi quaedam puncta sermonum: in quibus nullus facundiae locus est, sensuum nulla conceptio, propositio, redditio, conclusio aliaque sophistica, quae in uno versu esse non possunt: set cohaerent ita, ut circuli catenarum separati, et simul ludicrum opusculum texui, ordiri maiuscula solitus: set “in tenui labor, at non tenuis gloria,” si probantur. tu facies, ut sint aliquid, nam sine te monosyllaba erunt vel si quid minus, in quibus ego, quod ad usum pertinet, lusi, quod ad molestiam, laboravi, libello Technopaegnii nomen dedi, ne aut ludum laboranti, aut artem crederes defuisse ludenti.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation