Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Augustine, Saint · Epistulae

Letter 58

Text kindly provided by Perseus

58. (Epistula CCLIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Benenato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem

Puella de qua mihi scripsit sanctitas tua, in ea voluntate est, ut, si aetas ei iam matura esset, nulli in nuptiis conveniret. In ea vero aetate est, ut, si voluntatem nubendi haberet, nulli adhuc dari vel promitti deberet. Huc accedit quia eam deus in ecclesia sic tuetur, ut contra inprobos tueatur, non ut cui voluero tradi possit, sed ut a quo non oportet rapi non possit, domine Benenate dilectissime et venerabilis frater. Condicio itaque quam insinuare dignatus es, non mihi displicet, si nuptura est; utrum autem nuptura sit, etsi illud quod in ore habet magis optamus, nunc tamen ignoramus, quia in his annis est ut et quod se dicit velle esse sanctimonialem, iocus sit potius garrientis quam sponsio profitentis. Deinde habet materteram, cuius vir honorabilis frater noster Felix, dum de hac re contulissem cum illo—neque enim possem aliter vel deberem,—non quidem invitus accepit, immo etiam gratulatus est; sed iure amicitiae non importune doluit, quod eis nihil inde sit scriptum. Fortassis enim, quae nunc non apparet, apparebit et mater, cuius voluntatem in tradenda filia omnibus, ut arbitror, natura praeponit, nisi eadem puella in ea iam aetate fuerit ut iure licentiore sibi eligat ipsa quod velit. Illud quoque cogitet sinceritas tua, quia si mihi de nuptiis eius potestas summa ac tota tribuatur atque ipsa quoque iam matura et nubere volens, cui voluero, se tradendam sub deo iudice mihi committat, sic dico et verum dico mihi placere istam condicionem, ut propter deum iudicem non possim respuere meliorem. Quae utrum adventura sit, utique incertum est. Quapropter videt caritas tua quanta consideranda concurrant, ut nunc a me cuiquam promitti omnino non possit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation