Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Augustine, Saint · Epistulae

Letter 36

Text kindly provided by Perseus

36. (A. D. 413 Epistula CXLVI) Domino Dilectissimo et Desiderantissimo Fratri Pelagio Augustinus In Domino salutem

Gratias ago plurimum quod me litteris tuis ex-hilarare dignatus es et certum facere de salute vestra. Retribuat tibi dominus bona, quibus semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine dilectissime et desiderantissime frater. Ego autem etsi in me non agnosco praeconia de me tua, quae tuae benignitatis epistula continet, benivolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non possum, simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a domino fiam, qualem me iam esse arbitraris. [Et alia manu] Memor nostri incolumis domino placeas, domine dilectissime et desiderantissime frater.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation