Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Publius Terentius Afer (Terence) · Phormio

Act 4, Scene 3

Text kindly provided by Perseus

(ANTIPHO. GETA. CHREMES. DEMIPHO.)
ANTIPHO
Exspecto quam mox recipiat huc sese Geta:
Sed patruum video cum patre adstantem. Hei mihi,
Quam timeo adventus huius quo impellat patrem.
GETA
Adibo hosce, O noster Chreme.
CHREMES
Salve, Geta.
GETA
Venire salvum volupe est.
CHREMES
Credo.
GETA
Quid agitur?
CHREMES
Multa advenienti, ut fit, nova hic compluria.
GETA
Ita: de Antiphone audistin quae facta?
CHREMES
Omnia.
GETA
Tun dixeras huic? facinus indignum, Chreme,
Sic circumiri.
DEMIPHO
Id cum hoc agebam commodum.
GETA
Nalm hercle ego quoque id quidem agitans mecum sedulo
Inveni, opinor, remedium huic rei.
CHREMES
Quid, Geta?
DEMIPHO
Quod remedium?
GETA
Ut abii abs te, fit forte obviam
Mihi Phormio.
CHREMES
Qui Phormio?
GETA
Is qui istam.
CHREMES
Scio.
GETA
Visum est mihi ut eius tentarem sententiam.
Prendo hominem solum:“Cur non,” inquam, “Phormio,”
“Vides inter nos sic haec potius cum bona”
“Ut componantur gratia quam cum mala?”
“Herus liberalis est, et fugitans litium:”
“Nam caeteri quidem hercle amici omnes modo”
“Uno ore auctores fuere ut praecipitem hanc daret.”
ANTIPHO
Quid hic coeptat? aut quo evadet hodie?
GETA
“An legibus”
“Daturum poenas dices, si illam eiecerit?”
“Iam id exploratum est. Heia, sudabis satis,”
“Si cum illo inceptas homine: ea eloquentia est.”
“Verum pone esse victum eum: at tandem tamen”
“Non capitis eius res agitur, sed pecuniae.”
Postquam hominem his verbis sentio mollirier,
“Soli sumus nunc hic,” inquam; “eho dic, quid velis dari”
“Tibi in manum, ut herus his desistat litibus;”
“Haec hinc facessat; tu molestus ne sies.”
ANTIPHO
Satin illi Di sunt propitii?
GETA
“Nam sat scio,”
“Si tu aliquam partem aequi bonique dixeris,”
“Ut est ille bonus vir, tria non commutabitis”
“Verba hodie inter vos.”
DEMIPHO
Quis te istaec iussit loqui?
CHREMES
Immo non potuit melius pervenirier
Eo quo nos volumus.
ANTIPHO
Occidi.
CHREMES
Perge eloqui.
GETA
A primo homo insanibat.
CHREMES
Cedo, quid postulat?
GETA
Quid? nimium quantum libuit.
CHREMES
GETA
Si quis daret
Talentum magnum.
CHREMES
Immo malum hercle: ut nihil pudet.
GETA
Quod dixi adeo ei. “Quaeso quid si filiam”
“Suam unicam locaret? parvi retulit”
“Non suscepisse: inventa est quae dotem petat.”
Ad pauca ut redeam, ac mittam illius ineptias;
Haec denique eius fuit postrema oratio:
“Ego,” inquit, “iam a principio amici filiam,”
“Ita ut acquum fuerat, volui uxorem ducere:”
“Nam mihi veniebat in mentem eius incommodum,”
“In servitutem pauperem ad ditem dari:”
“Sed mihi opus crat, ut aperte tibi nunc fabuler,”
“Aliquantulum quae afferret qui dissolverem”
“Quae debeo; et etiam nunc, si vult Demipho”
“Dare quantum ab hac accipio quae sponsa est mihi,”
“Nullam mihi malim quam istanc, uxorem dari.”
ANTIPHO
Utrum stultitia facere ego hunc an malitia
Dicam, scientem an imprudentem, incertus sum.
DEMIPHO
Quid si animam debet?
GETA
“Ager oppositus est pignori,”
“Ob decem minas,” inquit.
DEMIPHO
Age, age; iam ducat: dabo.
GETA
“Aediculae item sunt ob decem alias.”
DEMIPHO
Oi! hui!
Nimium est.
CHREMES
Ne clama: petito hasce a me decem.
GETA
“Uxori emenda ancillula est: tum pluscula”
“Supellectile opus est: opus est sumtu ad nuptias:”
“His rebus sane pone,” inquit, “decem minas.”
DEMIPHO
Sexcentas proinde scribito iam mihi dicas.
Nihil do: impuratus me ille ut etiam irrideat?
CHREMES
Quaeso, ego dabo, quiesce: tu modo filius
Fac ut illam ducat nos quam volumus.
ANTIPHO
Hei mihi,
Geta, occidisti me tuis fallaciis.
CHREMES
Mea causa eiicitur: me hoc est aequum amittere.
GETA
“Quantum potest me certiorem,” inquit, “face;”
“Si illam dant, hanc ut mittam; ne incertus siem;”
“Nam illi mihi dotem iam constituerunt dare.”
CHREMES
Iam accipiat; illis repudium renuntiet;
Hanc ducat.
DEMIPHO
Quae quidem illi res vertat male.
CHREMES
Opportune adeo argentum nunc mecum attuli,
Fructum quem Lemni uxoris reddunt praedia:
Id sumam: uxori tibi opus esse dixero.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation