Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Publius Terentius Afer (Terence) · Hecyra

Act 5, Scene 3

Text kindly provided by Perseus

(PARMENO. BACCHIS.)
PARMENO
Edepol nae meam herus esse operam deputat parvi preti,
Qui ob rem nullam misit, frustra ubi totum desedi diem,
Myconium hospitem dum exspecto in arce Callidemidem.
Itaque ineptus hodie dum illic sedeo, ut quisque venerat,
Accedebam. “Adolescens, dic dum, quaeso, es tu Myconius?”
“Non sum.” “At Callidemides?” “Non.” “Hospitem ecquem Pamphilum”
“Hic habes?” Omnes negabant: neque eum quenquam esse arbitror.
Denique hercle iam pudebat: abii. Sed quid Bacchidem
Ab nostro affine exeuntem video? Quid huic hic est rei?
BACCHIS
Parmeno, opportune te offers: propere curre ad Pamphilum.
PARMENO
Quid eo?
BACCHIS
Dic me orare ut veniat.
PARMENO
Ad te?
BACCHIS
Immo ad Philumenam.
PARMENO
Quid rei est?
BACCHIS
Tua quod nihil refert percontari desinas.
PARMENO
Nihil aliud dicam?
BACCHIS
Etiam; cognosse annulum illum Myrrhinam
Gnatae suae fuisse quem ipsus olim mihi dederat.
PARMENO
Scio.
Tantumne est?
BACCHIS
Tantum: aderit continuo, hoc ubi ex te audierit.
Sed cessas?
PARMENO
Minime equidem; nam hodie mihi potestas haud data est;
Ita cursando atque ambulando totum hunc contrivi diem.
BACCHIS
Quantam obtuli adventu meo laetitiam Pamphilo hodie!
Quot commodas res attuli! quot autem ademi curas!
Gnatum ei restituo, paene qui harum ipsiusque opera periit:
Uxorem, quam nunquam est ratus posthac se habiturum, reddo;
Qua re suspectus suo patri et Phidippo fuit, exsolvi
Hic adeo his rebus annulus fuit initium inveniendis:
Nam memini abhinc menses decem fere ad me note prima
Confugere anhelantem domum, sine comite, vini plenum,
Cum hoc annulo: extimui ilico. “Mi Pamphile,” inquam, “amabo,”
“Quid exanimatus es, obsecro? aut unde annulum istum nactus es?”
“Dic mihi.” Ille alias res agere se simulare: postquam video,
Nescio quid suspicarier; magis coepi instare ut dicat.
Homo se fatetur vi in via nescio quam compressisse;
Dicitque sese illi annulum, dum luctat, detraxisse.
Eum haec cognovit Myrrhina in digito modo me habente.
Rogat unde sit? narro omnia haec: inde est cognitio facta
Philumenam compressam esse ab eo, et filium inde hunc natum.
Haec tot propter me gaudia illi contigisse laetor;
Etsi hoc meretrices aliae nolunt; neque enim est in rem nostram
Ut quisquam amator nuptiis laetetur: verum ecastor
Nunquam animum quaesti gratia ad malas adducam partes.
Ego dum illo licitum est usa sum benigno et lepido et comi.
Incommode mihi nuptiis evenit: factum fateor.
At pol me fecisse arbitror ne id merito mihi eveniret.
Multa ex quo fuerint commoda, eius incommoda aequum est ferre.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation