Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Cornelius Tacitus · Germania

Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Tegumen omnibus sagum fibula aut, si desit, spina consertum: cetera intecti totos dies iuxta focum atque ignem agunt. locupletissimi veste distinguuntur non fluitante, sicut Sarmatae ac Parthi, sed stricta et singulos artus exprimente.

gerunt et ferarum pelles, proximi ripae neglegenter, ulteriores exquisitius, ut quibus nullus per commercia cultus. eligunt feras et detracta velamina spargunt maculis pellibusque beluarum, quas exterior Oceanus atque ignotum mare gignit.

nec alius feminis quam viris habitus, nisi quod feminae saepius lineis amictibus velantur eosque purpura variant, partemque vestitus superioris in manicas non extendunt, nudae brachia ac lacertos; sed et proxima pars pectoris patet.

Quamquam severa illic matrimonia, nec ullam morum partem magis laudaveris. nam prope soli barbarorum singulis uxoribus contenti sunt, exceptis admodum paucis, qui non libidine sed ob nobilitatem plurimis nuptiis ambiuntur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation