Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca the Elder · Controversiae

Book 10, Chapter 6

Text kindly provided by Perseus

Fur contione prohibeatur. Quidam cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius effodit et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. damnatus est diues. accusator contionari cum uellet a magistratu prohibitus agit iniuriarum.

Porci Latronis. Id solum sustuli quod fur reliquisset. nihil tam ualde fur timui quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina reposui. OSCI. Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum † tuti illius tendi. hoc furtum non solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo ecce epistolas in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te interrogo: si furtum est, repono. MVSAE. Furtum uocas quod qui perdiderat negabat suum? furtum feci, set hostibus. CLODI TVRRINI. Furtum uocas quod qui perdiderat, supplicium tulit, qui subripuerat, praemium? Vtri permisisses loqui, si eodem tempore et fur uenisset et dominus? potui rempublicam magno uendere uel proditori. ARELLI FVSCI patris.

Mille nauium duces furto Troiam cepistis. si bene furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur? Si non indicauero cuius sit, nemo cognoscet. VIBI RVFI. Cuius ego, si potuissem, non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummaui officium: non est tam angusta respublica, ut ab uno opprimi possit. CESTI PII. Nolite a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, tacet dominus. ego fur? ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego non ista melius. narrare soleo, non negarem presio [gap]

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation