Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Tranquillitate Animi

Book 9, Chapter 13

Text kindly provided by Perseus

Hoc secutum puto Democritum ita coepisse: " Qui tranquille volet vivere, nec privatim agat multa nec publice," ad supervacua scilicet referentem. Nam si necessaria sunt, et privatim et publice non tantum multa sed innumerabilia agenda sunt ; ubi vero nullum officium sollemne nos citat, inhibendae actiones.

Nam qui multa agit, saepe fortunae potestatem sui facit, quam tutissimum est raro experiri, ceterum semper de illa cogitare et nihil sibi de fide eius promittere. " Navigabo, nisi si quid inciderit " et " Praetor fiam, nisi si quid obstiterit " et " Negotiatio mihi respondebit, nisi si quid inter- venerit."

Hoc est quare sapienti nihil contra opinionem dicamus accidere : non illum casibus hominum excerpimus sed erroribus, nec illi omnia ut voluit cedunt, sed ut cogitavit; imprimis autem cogitavit aliquid posse propositis suis resistere. Necesse est autem levius ad animum pervenire destitutae cupiditatis dolorem, cui successum non utique promiseris.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation