Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Otio

Book 8, Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Praeterea tria genera sunt vitae, inter quae quod sit optimum quaeri solet. Unum voluptati vacat, alterum contemplatione tertium actioni. Primum deposita contentione depositoque odio quod implacabile diversa sequentibus indiximus, videamus, ut haec omnia ad idem sub alio atque alio titulo perveniant. Nec ille, qui voluptatem probat, sine contemplatione est, nec ille, qui contemplationi inservit, sine voluptate est, nec ille, cuius vita actionibus destinata est, sine contemplatione est.

" Plurimum," inquis, " discriminis est, utrum aliqua res propositum sit an propositi alterius accessio." Sit sane grande discrimen, tamen alterum sine altero non est. Nec ille sine actione contemplatus nec hic sine contemplatione agit, nec ille tertius, de quo male existimare consensimus, voluptatem inertem probat, sed eam, quam ratione efficit firmam sibi ;

ita et haec ipsa voluptaria secta in actu est. Quidni in actu sit ? cum ipse dicat Epicurus aliquando se recessurum a voluptate, dolorem etiam adpetiturum, si aut voluptati imminebit paenitentia aut dolor minor pro graviore sumetur ? Quo pertinet haec dicere ?

Ut appareat contemplationem placere omnibus ; alii petunt illam, nobis haec statio, non portus est.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation