Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Consolatione ad Helviam

Book 12, Chapter 4

Text kindly provided by Perseus

Magno id animo feci; constitui enim vincere dolorem tuum, non circumscribere. Vineam autem, puto, primum si ostendero nihil me pati, propter quod ipse dici possim miser, nedum propter quod miseros etiam quos contingo faciam, deinde si ad te transiere et probavero ne tuam quidem gravem esse fortunam, quae tota ex mea pendet.

Hoc prius adgrediar, quod pietas tua audire gestit, nihil mihi mali esse. Si potuero, ipsas res, quibus me putat premi, non esse intolerabiles faciam manifestum ; sin id credi non potuerit, at ego mihi ipse magis placebo, quod inter eas res beatus ero, quae miseros solent facere.

Non est, quod de me aliis credas ; ipse tibi, ne quid incertis opinionibus perturberis, indico me non esse miserum. Adiciam, quo securior sis, ne fieri quidem me posse miserum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation