Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · De Clementia

Book 1, Chapter 17

Text kindly provided by Perseus

Nullum animal morosius est, nullum maiore arte tractandum quam homo, nulli magis parcendum. Quid enim est stultius quam in iumentis quidem et canibus erubescere iras exercere, pessima autem condicione sub homine [1] hominem esse ? Morbis medemur nec irascimur ; atqui et hic morbus est animi; mollem medicinam desiderat ipsumque medentem minime infestum aegro.

Mali medici est desperare, ne curet : idem in iis, quorum animus adfectus est, facere debebit is, cui tradita salus omnium est, non cito spem proicere nec mortifera signa pronuntiare ; luctetur cum vitiis, resistat, aliis morbum suum exprobret, quosdam molli curatione decipiat citius meliusque sanaturus re- mediis fallentibus ; agat princeps curam non tantum salutis, sed etiam honestae cicatricis.

Nulla regi gloria est ex saeva animadversione (quis enim dubitat posse ?), at contra maxima, si vim suam continet, si multos irae alienae eripuit, neminem suae impendit.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation