Horum te mori nemo coget, omnes docebunt ; horum nemo annos tuos conteret, suos tibi contribuet ; nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia capitalis, nullius sumptuosa observatio. Feres ex illis, quidquid voles ; per illos non stabit, quominus quantum plurimum cupiens[1] haurias.
Quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in horum clientelam contulit! Habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se cotidie consulat, a quibus audiat verum sine contumelia, laudetur sine adulatione, ad quorum se similitudinem effingat.
Solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte hominibus datos ; nobis vero ad nostrum arbitrium nasci licet. Nobilissimorum ingeniorum familiae sunt ; elige in quam adscisci velis ; non in nomen tantum adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda; maiora fient, quo illa pluribus diviseris.
Hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur, sublevabunt. Haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo in[2] immortalitatem vertendae. Honores, monimenta, quidquid aut decretis ambitio iussit aut operibus extruxit, cito subruitur; nihil non longa demolitur vetustas et movet. At iis, quae consecravit sapientia, nocere non potest ; nulla abolebit aetas, nulla deminuet ; sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad venerationem conferet, quoniam quidem in vicino versatur invidia, simplicius longe posita miramur.
Sapientis ergo multum patet vita, non idem illum qui ceteros ter- minus cludit. Solus generis humani legibus solvitur ; omnia illi saecula ut deo serviunt. Transit tempus aliquod ? Hoc recordatione comprendit. Instat ? Hoc utitur. Venturum est ? Hoc praecipit. Longam illi vitam facit omnium temporum in unum conlatio.