Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Seneca, Lucius Annaeus · Agamemnon

Lines 260–309

Text kindly provided by Perseus

Clyt.
Aegistbe, quid me rursus in praeceps agis
iramque flammis iam residentem incitas?
permisit aliquid victor in captam sibi:
nec coniugem hoc respicere nec dominam decet.
lex alia solio est, alia privato in toro.
quid quod severas ferre me leges viro
non patitur animus turpis admissi memor?
dat ille veniam facile cui venia est opus.
Aeg.
Itane est? pacisci mutuam veniam licet?
ignota tibi sunt iura regnorum aut nova?
nobis maligni iudices, aequi sibi
id esse regni maximum pignus putant,
si quicquid aliis non licet solis licet.
Clyt.
Ignovit Helenae: iuncta Menelao redit
quae Europam et Asiam paribus afflixit malis.
Aeg.
Sed nulla Atriden Venere furtiva abstulit
nec cepit animum coniugi obstrictum suae.
iam crimen ille quaerit et causas parat.
nil esse crede turpe commissum tibi:
quid honesta prodest vita, flagitio vacans?
ubi dominus odit fit nocens, non quaeritur.
Spartamne repetes spreta et Eurotan tuum
patriasque sedes profuga? non dant exitum
repudia regum, spe metus falsa levas.
Clyt.
Delicta novit nemo nisi fidus mea.
Aeg.
Non intrat umquam regium limen fides.
Clyt.
Opibus merebor, ut fidem pretio obligem.
Aeg.
Pretio parata vincitur pretio fides.
Clyt.
Surgit residuus pristinae mentis pudor—
quid obstrepis? quid voce blandiloqua mala
consilia dictas? scilicet nubet tibi,
regum relicto rege, generosa exuli?
Aeg.
Et cur Atrida videor inferior tibi,
gnatus Thyestae?
Clyt.
Si parum est, adde et nepos.
Aeg.
Auctore Phoebo gignor: haud generis pudet.
Clyt.
Phoebum nefandae stirpis auctorem vocas,
quem nocte subita frena revocantem sua
caelo expulistis? quid deos probro addimus?
subripere doctus fraude genialis toros,
quem Venere tantum scimus inlicita virum,
facesse propere ac dedecus nostrae domus
asporta ab oculis: haec vacat regi ac viro.
Aeg.
Exilia mihi sunt haud nova, assuevi malis.
si tu imperas, regina, non tantum domo
Argisve cedo: nil moror iussu tuo
aperire ferro pectus aerumnis grave.
Clyt.
Siquidem hoc cruenta Tyndaris fieri sinam.
quae iuncta peccat debet et culpae fidem.
secede mecum potius, ut rerum statum
dubium ac minacem iuncta consilia explicent.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation