Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Praefatio
Book 1
Book 2
Book 3
Book 4
Book 5
Book 6
Book 7
Book 8
Book 9
Book 10
Book 11
Book 12
Quintilian · Institutio Oratoria

Book 7, Chapter 7

Text kindly provided by Perseus

Proximum est de legibus contrariis dicere, quia inter omnes artium scriptores constitit, in antinomia duos esse scripti et voluntatis status; neque immerito; quia, cum lex legi obstat, et [1] utrinque contra scriptum dicitur et quaestio est de voluntate; in utraque id ambigitur, an utique illa lege sit utendum.

Omnibus autem manifestum est nunquam esse legem legi contrariam iure ipso, quia, si diversum ius esset, alterum altero abrogaretur, sed eas casu collidi et eventu.

Colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.

Diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares. [2] Diversae , quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: Magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitatem magistratus petit. [3] vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. Et in legem [4] magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum.

Similes , contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: Tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, Mulieris imago in gymnasio [5] ne ponatur. Mulier tyrannum occidit. Nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri.

Impares sunt, cum alteri multa opponi possunt, alteri nihil nisi quod in lite est: ut cum vir fortis impunitatem desertoris petit. Nam contra legem viri fortis, ut supra ostendi, multa dicuntur; adversus desertores scripta non potest nisi optione subverti.

Item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. Si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet.

Solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio. Plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.

Si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: Patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur. Liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus [6] negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.

Duplices leges sicut duae colliduntur: ut Nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis. Quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation