Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Pseudo-Caesar · De Bello Alexandrino

Chapter 36

Text kindly provided by Perseus

Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII. Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipati iussit paganosque et oppidanos in his locis obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation