Octauo uolumine contingentur res gestae Philippi Magni post captam urbem Mothonen, a principio belli Phocensis, quod sacrum uocant, usque ad finem eius, interiectumque huic bellum, quod Philippus cum Chalcidicis urbibus gessit, quarum clarissimam deleuit Olynthon. Ut Illyrici reges ab eo uicti sunt, et Thracia atque Thessalia subactae, et rex Epiro datus Alexander erepto Arybba, et frustra Perinthos oppugnata.