Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
T. Maccius Plautus · Poenulus

Act 3, Scene 1

Text kindly provided by Perseus

Agorastocles
Íta me di ament, tardo amico nihil est quicquam inaequius,
praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia.
sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissimos,
tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari.
atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes:
scibam aetate tardiores, metui meo amori moram.
nequiquam hos procos mi elegi loripedis, tardissimos.
quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem.
sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum?
nam iste quidem gradus succretust cribro pollinario,
nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.
Advocati
Heus tu, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes,
si nec recte dicis nobis, dives de summo loco,
divitem audacter solemus mactare infortunio.
nec tibi nos obnoxii [sumus] istuc, quid tu ames aut oderis:
quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom;
liberos nos esse oportet. nos te nihili pendimus,
ne tuo nos amori servos [tuos] esse addictos censeas.
liberos homines per urbem modico magis par est gradu
ire, servile esse duco festinantem currere.
praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus
non decet tumultuari. sed si properabas magis,
pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit.
ne tu opinere, haud quisquam hodie nostrum curret per vias,
neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.
Agorastocles
At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere,
vinceretis cervom cursu vel gralatorem gradu;
nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere,
podagrosi estis ac vicistis cochleam tarditudine.
Advocati
An vero non iusta causa est, quor curratur celeriter
ubi bibas, edas de alieno quantum velis usque ad fatim,
quod tu invitus numquam reddas domino, de quoio ederis?
sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumus pauperculi,
est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.
quidquid est pauxillulum illuc, nostrum id omne, non tuomst,
neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.
tua causa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.
Agorastocles
Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum.
Advocati
Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.
Agorastocles
[Obsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date;]
[attrepidate saltem, nam vos adproperare haud postulo.]
Advocati
[Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus;]
[si properas, cursores meliust te advocatos ducere.]
Agorastocles
Scitis rem, narravi vobis quod vestra opera mi opus siet,
de lenone hoc, qui me amantem ludificatur tam diu,
ei paratae ut sint insidiae de auro et de servo meo.
Advocati
Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant;
horunc hic nunc causa haec agitur spectatorum fabula:
hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.
nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul
didicimus tecum una, ut respondere possemus tibi.
Agorastocles
Ita profecto est. sed agite igitur, ut sciam vos scire rem,
expedite [et] mihi quae vobis dudum dixi dicite.
Advocati
Itane? temptas an sciamus? non meminisse nos ratu's,
quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico
dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,
[isque] sé ut assimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?
ubi is detulerit, tu eo quaesitum servom advenies tuom
cum pecunia.
Agorastocles
Meministis memoriter, servastis me.
Advocati
Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;
id duplicabit omne furtum. leno addicetur tibi.
ad eam rem nos esse testis vis tibi.
Agorastocles
Tenetis rem.
Advocati
Vix quidem hercle, íta pauxilla est, digitulis primoribus.
Agorastocles
[Hoc cito et cursim est agendum. propera iam quantum potest.]
Advocati
[Bene vale igitur. te advocatos meliust celeris ducere;]
[tardi sumus nos.]
Agorastocles
[Optime itis, pessime hercle dicitis.]
[quin etiam deciderint vobis femina ín talos velim.]
Advocati
[At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.]
Agorastocles
[Heia, hau vostrumst iracundos esse, quod dixi ioco.]
Advocati
[Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.]
Agorastocles
[Mittite istaec. quid velim vos, scitis.]
Advocati
Callemus probe:
[lenonem ut periurum perdas, id studes.]
Agorastocles
[Tenetis rem.]
euge, opportune egrediuntur Milphio una et vilicus.
basilice exornatus incedit et fabre ad fallaciam.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation