Tempus ad hoc, lustrīs bis jam mihi quīnque perāctīs,
Omne fuit Mūsae carmen inerme meae;
Nūllaque, quae possit, scrīptīs tot mīlibus, extat
Littera Nāsōnis sanguinolenta legī:
Nec quemquam nostrī nisi mē laesēre libellī,
Artificis periit cum caput Arte suā.
Ūnus (et hoc ipsum est injūria magna) perennem
Candōris titulum nōn sinit esse meī.
Quisquis is est (nam nōmen adhūc utcumque tacēbō),
Cōgit inassuētās sūmere tēla manūs.
Ille relēgātum gelidōs aquilōnis ad ortūs
Nōn sinit exiliō dēlituisse meō;
Vulneraque inmītis requiem quaerentia vexat,
Jactat et in tōtō nōmina nostra forō;
Perpetuōque mihī sociātam foedere lectī
Nōn patitur vīvī fūnera flēre virī.
Cumque ego quassa meae complectar membra carīnae,
Naufragiī tabulās pugnat habēre meī:
Et quī dēbuerat subitās extinguere flammās,
Hic praedam mediō raptor ab igne petit.
Nītitur, ut profugae dēsint alimenta senectae:
Heu! quantō est nostrīs dignior ipse malīs!
Dī melius! quōrum longē mihi maximus ille est,
Quī nostrās inopēs nōluit esse viās.
huic igitur meritās grātēs, ubicumque licēbit,
Prō tam mānsuētō pectore semper agam.
Audiat hoc Pontus: faciet quoque forsitan īdem,
Terra sit ut propior testificanda mihi.
At tibi, calcāstī quī mē, violente, jacentem,
Quā licet ei miserō! dēbitus hostis erō.
Dēsinet esse prius contrārius ignibus ūmor,
Jūnctaque cum lūnā lūmina sōlis erunt;
Parsque eadem caelī zephyrōs ēmittet et eurōs,
Et tepidus gelidō flābit ab axe notus;
Et vēr autumnō, brūmae miscēbitur aestās,
Atque eadem regiō vesper et ortus erit;
Et nova frāternō veniet concordia fūmō,
Quem vetus accēnsā sēparat īra pyrā:
Quam mihi sit tēcum positīs, quae sūmpsimus, armīs
Grātia, commissīs, improbe, rupta tuīs.
Pāx erit haec nōbīs, dōnec mihi vīta manēbit,
Cum pecore īnfirmō quae solet esse lupīs.
Prīma quidem coeptō committam proelia versū,
Nōn soleant quamvīs hōc pede bella gerī:
Utque petit prīmō plēnum flāventis harēnae
Nōndum calfactī mīlitis hasta solum,
Sīc ego tē nōndum ferrō jaculābor acūtō,
Prōtinus invīsum nec petet hasta caput;
Et neque nōmen in hōc nec dīcam facta libellō,
Tēque brevī, quī sīs, dissimulāre sinam.
Postmodo, sī pergēs, in tē mihi līber iambus
Tīncta Lycambēō sanguine tēla dabit.
Nunc quō Battiadēs inimīcum dēvovet Ībin,
Hōc ego dēvoveō tēque tuōsque modō.
Utque ille, historiīs involvam carmina caecīs:
Nōn soleam quamvīs hoc genus ipse sequī.
Illius ambāgēs imitātus in Ībide dīcar
Oblītus mōris jūdiciīque meī.
Et quoniam, quī sīs, nōndum quaerentibus ēdō,
Ībidis intereā tū quoque nōmen habē;
Utque meī versūs aliquantum noctis habēbunt,
Sīc vītae seriēs tōta sit ātra tuae.
Haec tibi nātālī facitō, Jānīque kalendīs
Nōn mentītūrō quīlibet ōre legat.
Dī maris et terrae, quīque hīs meliōra tenētis
Inter dīversōs cum Jove rēgna polōs,
Hūc, precor, hūc vestrās omnēs advertite mentēs,
Et sinite optātīs pondus inesse meīs:
Ipsaque tū tellūs, ipsum cum flūctibus aequor,
Ipse meās aethēr accipe summe precēs;
Sīderaque et radiīs circumdata sōlis imāgō,
Lūnaque, quae numquam quō prius orbe micās,
Noxque tenebrārum speciē reverenda tuārum;
Quaeque ratum triplicī pollice nētis opus,
Quīque per īnfernās horrendō murmure vallēs
Inperjūrātae lāberis amnis aquae,
Quāsque ferunt tortō vittātīs angue capillīs
Carceris obscūrās ante sedēre forēs;
Vōs quoque, plēbs superum, Faunī Satyrīque Larēsque
Flūminaque et nymphae sēmideumque genus:
Dēnique ab antīquō dīvī veterēsque novīque
In nostrum cūnctī tempus, adeste, chaō,
Carmina dum capitī male fīdō dīra canentur
Et peragent partēs īra dolorque suās.
Adnuite optātīs omnēs ex ōrdine nostrīs,
Et sit pars vōtī nūlla cadūca meī.
Quaeque precor, fīant: ut nōn mea dicta, sed illa
Pāsiphaēs generī verba fuisse putet.
Quāsque ego trānsierō poenās, patiātur et illās;
Plēnius ingeniō sit miser ille meō!
Nēve minus noceant fictum execrantia nōmen
Vōta, minus magnōs commoveantve deōs:
Illum ego dēvoveō, quem mēns intellegit, Ībin,
Quī sē scit factīs hās meruisse precēs.
Nūlla mora est in mē: peragam rata vōta sacerdōs.
Quisquis ades sacrīs, ōre favēte, meīs;
Quisquis ades sacrīs, lūgubria dīcite verba,
Et flētū madidīs Ībin adīte genīs:
Ōminibusque malīs pedibusque occurrite laevīs,
Et nigrae vestēs corpora vestra tegant!
Tū quoque, quid dubitās fērālēs sūmere vittās?
Jam stat, ut ipse vidēs, fūneris āra tuī.
Pompa parāta tibi est: vōtīs mora trīstibus absit:
Dā jugulum cultrīs, hostia dīra, meīs.
Terra tibī frūgēs, amnis tibi dēneget undās,
Dēneget afflātūs ventus et aura suōs.
Nec tibi sōl calidus, nec sit tibi lūcida Phoebē,
Dēstituant oculōs sīdera clāra tuōs.
Nec sē Vulcānus nec sē tibi praebeat āēr,
Nec tibi det tellūs nec tibi pontus iter.
Exul, inops errēs, aliēnaque līmina lūstrēs,
Exiguumque petās ōre tremente cibum.
Nec corpus querulō nec mēns vacet aegra dolōre,
Noxque diē gravior sit tibi, nocte diēs.
Sīsque miser semper, nec sīs miserābilis ūllī:
Gaudeat adversīs fēmina virque tuīs.
Accēdat lacrimīs odium, dignusque putēre,
Quī, mala cum tulerīs plūrima, plūra ferās.
Sitque, quod est rārum, solitō dēfecta favōre
Fortūnae faciēs invidiōsa tuae.
Causaque nōn dēsit, dēsit tibi cōpia mortis:
Optātam fugiat vīta coācta necem:
Luctātusque diū cruciātōs spīritus artūs
Dēserat, et longā torqueat ante morā.
Ēvenient. dedit ipse mihī modo signa futūrī
Phoebus, et ā laevā maesta volāvit avis.
Certē ego, quae voveō, superōs mōtūra putābō,
Spēque tuae mortis, perfide, semper alar.
Et prius hanc animam, nimium tibi saepe petītam,
Auferet illa diēs, quae mihi sēra venit,
Quam dolor hic umquam spatiō ēvānēscere possit,
Lēniat aut odium tempus et hōra meum.
Pugnābunt arcū dum Thrāces, Iāzyges hastā,
Dum tepidus Gangēs, frīgidus Hister erit;
Rōbora dum montēs, dum mollia pābula campī,
Dum Tiberis liquidās Tuscus habēbit aquās,
Tēcum bella geram; nec mors mihi fīniet īrās,
Saeva sed in mānēs mānibus arma dabit.
Tum quoque, cum fuerō vacuās dīlāpsus in aurās,
Exsanguis mōrēs ōderit umbra tuōs,
Tum quoque factōrum veniam memor umbra tuōrum,
Īnsequar et vultūs ossea fōrma tuōs.
Sīve ego, quod nōlim, longīs cōnsūmptus ab annīs,
Sīve manū factā morte solūtus erō:
Sīve per inmēnsās jactābor naufragus undās,
Nostraque longinquus vīscera piscis edet:
Sīve peregrīnae carpent mea membra volucrēs:
Sīve meō tinguent sanguine rōstra lupī:
Sīve aliquis dignātus erit subpōnere terrae
Et dare plēbējō corpus ināne rogō:
Quidquid erō, Stygiīs ērumpere nītar ab ōrīs,
Et tendam gelidās ultor in ōra manūs.
Mē vigilāns cernēs, tacitīs ego noctis in umbrīs
Excutiam somnōs vīsus adesse tuōs.
Dēnique quidquid agēs, ante ōs oculōsque volābō
Et querar, et nūllā sēde quiētus eris.
Verbera saeva dabunt sonitum nexaeque colubrae,
Cōnscia fūmābunt semper ad ōra facēs.
Hīs vīvus furiīs agitābere, mortuus īsdem,
Et brevior poenā vīta futūra tua est.
Nec tibi continget fūnus lacrimaeque tuōrum;
Indēplōrātum prōiciēre caput;
Carnificisque manū, populō plaudente, trahēris,
Īnfīxusque tuīs ossibus uncus erit.
Ipsae tē fugient, quae carpunt omnia, flammae;
Respuet invīsum jūsta cadāver humus.
Unguibus et rōstrō crūdus trahet īlia vultur
Et scindent avidī perfida corda canēs,
Dēque tuō fīet licet hāc sīs laude superbus
Īnsatiābilibus corpore rixa lupīs.
In loca ab Ēlysiīs dīversa fugābere campīs,
Quāsque tenet sēdēs noxia turba, colēs.
Sīsyphus est illīc saxum volvēnsque petēnsque,
Quīque agitur rapidae vīnctus ab orbe rotae,
Jūgeribusque novem summus quī distat ab īmō,
Vīsceraque assiduae dēbita praebet avī.
Quaeque gerunt umerīs peritūrās Bēlides undās,
Exulis Aegyptī, turba cruenta, nurūs.
Pōma pater Pelopis praesentia quaerit, et īdem
Semper eget liquidīs, semper abundat aquīs.
Hīc tibi dē Furiīs scindet latus ūna flagellō,
Ut sceleris numerōs cōnfiteāre tuī:
Altera Tartareīs sectōs dabit anguibus artūs:
Tertia fūmantēs incoquet igne genās.
Noxia mīlle modīs lacerābitur umbra, tuāsque
Aeacus in poenās ingeniōsus erit.
In tē trānscrībet veterum tormenta reōrum:
Sontibus antīquīs causa quiētis eris.
Sīsyphe, cui trādās revolūbile pondus, habēbis:
Versābunt celerēs nunc nova membra rotae:
Hic et erit, rāmōs frūstrā quī captet et undās:
Hic incōnsūmptō viscere pāscet avēs.
Nec mortis poenās mors altera fīniet hujus,
Hōraque erit tantīs ultima nūlla malīs.
Inde ego pauca canam, frondēs ut sīquis ab Īdā
Aut summam Libycō dē mare carpat aquam.
Nam neque, quot flōrēs Siculā nāscantur in Hyblā,
Quotve ferat, dīcam, terra Cilissa crocōs,
Nec cum trīstis hiems Aquilōnis inhorruit ālīs,
Quam multā fīat grandine cānus Athos;
Nec mala vōce meā poterunt tua cūncta referrī,
Ora licet tribuās multiplicāta mihi.
Tot tibi vae! miserō venient tālēsque ruīnae,
Ut cōgī in lacrimās mē quoque posse putem.
Illae mē lacrimae facient sine fīne beātum:
Dulcior hic rīsū tunc mihi flētus erit.
Nātus es īnfēlīx, ita dī voluēre nec ūlla
Commoda nāscentī stēlla levisve fuit.
Nōn Venus affulsit, nōn illā Juppiter hōrā,
Lūnaque nōn aptō sōlque fuēre locō,
Nec satis ūtiliter positōs tibi praebuit ignēs
Quem peperit magnō lūcida Māja Jovī.
Tē fera nec quicquam placidum spondentia Mārtis
Sīdera pressērunt falciferīque senis.
Lūx quoque nātālis, nē quid nisi trīste vidērēs,
Turpis et inductīs nūbibus ātra fuit.
Haec est, in fāstīs cui dat gravis Allia nōmen,
Quaeque diēs Ībin, pūblica damna tulit.
Quī simul impūrā mātris prōlāpsus ab alvō
Cīnyphiam foedō corpore pressit humum,
Sēdit in adversō nocturnus culmine būbō,
Fūnereōque gravēs ēdidit ōre sonōs.
Prōtinus Eumenides lāvēre palūstribus undīs,
Quā cava dē Stygiīs flūxerat unda vadīs,
Pectoraque ūnxērunt Erebēae felle colubrae,
Terque cruentātās increpuēre manūs.
Gutturaque imbuerunt īnfantia lacte canīnō:
Hic prīmus puerī vēnit in ōra cibus:
Perbibit inde suae rabiem nūtrīcis alumnus,
Lātrat et in tōtō verba canīna forō.
Membraque vīnxērunt tīnctīs ferrūgine pannīs,
Ā male dēsertō quōs rapuēre rogō:
Et, nē nōn fultum nūdā tellūre jacēret,
Molle super silicēs inposuēre caput.
Jamque recessūrae viridī dē stīpite factās
Admōrunt oculōs usque sub ōra facēs.
Flēbat, ut est fūmīs īnfāns contāctus amārīs,
Dē tribus est cum sīc ūna locūta soror:
‘Tempus in inmēnsum lacrimās tibi mōvimus istās,
Quae semper causā sufficiente cadent.’
Dīxerat; at Clōthō jussit prōmissa valēre,
Nēvit et īnfēsta stāmina pulla manū;
Et, nē longa suō praesāgia dīceret ōre,
‘Fāta canet vātēs quī tua,’ dīxit, ‘erit.’
Ille ego sum vātēs: ex mē tua vulnera discēs,
Dent modo dī vīrēs in mea verba suās;
Carminibusque meīs accēdent pondera rērum,
Quae rata per lūctūs experiēre tuōs.
Nēve sine exemplīs aevī cruciēre priōris,
Sint tua Trōjānīs nōn leviōra malīs,
Quantaque clāvigerī Poeantius Herculis hērēs,
Tanta venēnātō vulnera crūre gerās.
Nec levius doleās, quam quī bibit ūbera cervae,
Armātīque tulit vulnus, inermis opem;
Quīque ab equō praeceps in Alēia dēcidit arva,
Exitiō faciēs cui sua paene fuit.
Id quod Amyntoridēs videās, trepidumque ministrō
Praetemptēs baculō lūminis orbus iter.
Nec plūs aspiciās quam quem sua fīlia rēxit,
Expertus scelus est cujus uterque parēns:
Quālis erat, postquam est jūdex dē līte jocōsā
Sūmptus, Apollineā clārus in arte senex:
Quālis et ille fuit, quō praecipiente columba
Est data Palladiae praevia duxque ratī:
Quīque oculīs caruit, per quōs male vīderat aurum,
Īnferiās nātō quōs dedit orba parēns:
Pāstor ut Aetnaeus, cui cāsūs ante futūrōs
Tēlemus Eurymidēs vāticinātus erat:
Ut duo Phīnīdae, quibus īdem lūmen adēmit,
Quī dedit: ut Thamyrae Dēmodocīque caput
Sīc aliquis tua membra secet, Sāturnus ut illās
Subsecuit partēs, unde creātus erat.
Nec tibi sit melior tumidīs Neptūnus in undīs,
Quam cui sunt subitae frāter et uxor avēs;
Sollertīque virō, lacerae quem frācta tenentem
Membra ratis Semelēs est miserāta soror.
Vel tua, nē poenae genus hoc cognōverit ūnus,
Vīscera dīversīs scissa ferantur equīs:
Vel quae, quī redimī Rōmānō turpe putāvit,
Ā duce Pūniceō pertulit, ipse ferās.
Nec tibi subsidiō praesēns sit nūmen, ut illī,
cui nihil Hercēī prōfuit āra Jovis.
Utque dedit saltūs ā summā Thessalus Ossā,
Tū quoque saxōsō praecipitēre jugō.
Aut velut Eurylochī, quī scēptrum cēpit ab illō,
Sint artūs avidīs anguibus ēsca tuī.
Vel tua mātūret, sīcut Mīnōia fāta,
Per caput īnfūsae fervidus ūmor aquae.
[Utque parum mītis, sed nōn impūne, Promētheus,
Āeriās volucrēs sanguine fīxus alās.]
Aut ut Erecthīdēs, magnō ter ab Hercule victus,
Caesus in inmēnsum prōiciāre fretum.
Aut ut Amyntiadēn, turpī dīlēctus amōre
Ōderit, et saevō vulneret ēnse puer.
Nec tibi fīda magis miscērī pōcula possint,
Quam quī cornigerō dē Jove nātus erat.
Mōre vel intereās captī suspēnsus Achaeī,
Quī miser auriferā teste pependit aquā.
Aut ut Achillīdēn, cognātō nōmine clārum,
Opprimat hostīlī tēgula jacta manū.
Nec tua quam Pyrrhī fēlīcius ossa quiēscant,
Sparsa per Ambraciās quae jacuēre viās.
Nātaque ut Aeacidae jaculīs moriāris adāctīs;
Nōn licet hoc Cererī dissimulāre sacrum.
Utque nepōs dictī nostrō modo carmine rēgis,
Cantharidum sūcōs dante parente bibās.
Aut pia tē caesō dīcātur adultera, sīcut
Quā cecidit Leucōn vindice, dicta pia est.
Inque pyram tēcum cārissima corpora mittās,
Quem fīnem vītae Sardanapallus habet.
Utque Jovis Libycī templum violāre parantēs,
Acta notō vultūs condat harēna tuōs.
Utque necātōrum Dārēī fraude secundī,
Sīc tua subsīdēns dēvoret ōra cinis.
Aut ut olīviferā quondam Sicyōne profectō,
Sit frīgus mortis causa famēsque tuae.
Aut ut Atarnītēs, īnsūtus pelle juvencī
Turpiter ad dominum praeda ferāre tuum.
Inque tuō thalamō rītū jugulēre Pheraeī,
Quī datus est lētō conjugis ēnse suae,
Quōsque putās fīdōs, ut Lārīsaeus Aleuās
Vulnere nōn fīdōs experiāre tuō.
Utque Milō, sub quō cruciāta est Pīsa tyrannō,
Vīvus in occultās praecipitēris aquās.
Quaeque in Adīmantum Phyllēsia rēgna tenentem
Ā Jove vēnērunt, tē quoque tēla petant.
Aut ut Amastriacīs quondam Lēnaeus ab ōrīs,
Nūdus Achillēā dēstituāris humō.
Utque vel Eurydamās ter circum busta Thrasyllī
Est Lārīsaeīs raptus ab hoste rotīs,
Vel quī, quae fuerat tūtātus moenia saepe,
Corpore lūstrāvit nōn diuturna suō,
Utque novum passā genus Hippomenēide poenae
Tractus in Actaeā fertur adulter humō,
Sīc, ubi vīta tuōs invīsa relīquerit artūs,
Ultōrēs rapiant turpe cadāver equī.
Vīscera sīc aliquis scopulus tua fīgat, ut ōlim
Fīxa sub Euboicō Grāia fuēre sinū;
Utque ferōx periit et fulmine et aequore raptor,
Sīc tē mersūrās adjuvet ignis aquās.
Mēns quoque sīc furiīs vēcors agitētur, ut illī,
Ūnum quī tōtō corpore vulnus habet;
Utque Dryantiadae Rhodopēia rēgna tenentī,
In geminō dispār cui pede cultus erat,
Ut fuit Oetaeō quondam generōque dracōnum
Tīsamenīque patrī Calliroēsque virō.
Nec tibi contingat mātrōna pudīcior illā,
Quā potuit Tȳdeus ērubuisse nurū:
Quaeque suī Venerem jūnxit cum frātre marītī,
Locris in ancillae dissimulāta nece.
Tam quoque, dī faciant, possīs gaudēre fidēlī
Conjuge, quam Talaī Tyndareīque gener:
Quaeque parāre suīs lētum patruēlibus ausae
Bēlides assiduā colla premuntur aquā.
Byblidos et Canacēs, sīcut facit, ārdeat igne,
Nec nisi per crīmen sit tibi fīda soror.
Fīlia sī fuerit, sit quod Pelopēa Thyestae,
Myrrha suō patrī, Nyctimenēque suō.
Nēve magis pia sit capitīque parentis amīca,
Quam sua vel Pterelae, vel tibi, Nīse, fuit:
Īnfāmemque locum sceleris quae nōmine fēcit,
Pressit et inductīs membra paterna rotīs.
Ut juvenēs pereās, quōrum fastīgia vultūs
Membraque Pīsaeae sustinuēre foris:
Ut quī perfūsam miserōrum saepe procōrum
Ipse suō melius sanguine tīnxit humum:
Prōditor ut saevī periit aurīga tyrannī,
Quī nova Myrtōae nōmina fēcit aquae:
Ut quī vēlōcem frūstrā petiēre puellam,
Dum facta est pōmīs tardior illa tribūs:
Ut quī tēcta novī fōrmam cēlantia mōnstrī
Intrārunt caecae nōn redeunda domūs:
Ut quōrum Aeacidēs mīsit violentus in altum
Corpora cum sēnīs altera sēna rogum:
Ut quōs, obscūrī victōs ambāgibus ōris,
Lēgimus īnfandae Sphinga dedisse necī:
Ut quī Bistoniae templō cecidēre Minervae,
Propter quōs aciēs nunc quoque tēcta deae est:
Ut quī Thrēiciī quondam praesēpia rēgis
Fēcērunt dapibus sanguinolenta suīs:
Thērodamantēōs ut quī sēnsēre leōnēs,
Quīque Thoantēae Taurica sacra deae:
Ut quōs Scylla vorāx Scyllaeque adversa Charybdis
Dūlichiae pavidōs ēripuēre ratī:
Ut quōs dēmīsit vastam Polyphēmus in alvum:
Ut Laestrȳgoniās quī subiēre manūs:
Ut quōs dux Poenus mersit puteālibus undīs
Et jactō cānās pulvere fēcit aquās:
Sex bis ut Īcaridos famulae periēre procīque,
Inque caput dominī quī dabat arma procīs:
Ut jacet Āoniō luctātor ab hospite fūsus,
Quī, mīrum, victor, cum cecidisset, erat:
Ut quōs Antaeī fortēs pressēre lacertī:
Quōsque ferae mortī Lemnia turba dedit:
Ut quī post longum, sacrī mōnstrātor inīquī,
Ēlicuit pluviās victima caesus aquās:
Frāter ut Antaeī, quō sanguine dēbuit, ārās
Tīnxit, et exemplīs occidit ipse suīs:
Ut quī terribilēs prō grāmen habentibus herbīs
Impius hūmānō viscere pavit equōs:
Ut duo dīversīs sub eōdem vindice caesī
Vulneribus, Nessus Dexamenīque gener:
Ut pronepōs, Sāturne, tuus, quem reddere vītam
Urbe Corōnīdēs vīdit ab ipse suā:
Ut Sinis et Scīrōn et cum Polypēmone nātus:
Quīque homo parte suī, parte juvencus erat:
Quīque trabēs pressās ab humō mittēbat in aurās,
Aequoris aspiciēns hujus et hujus aquās:
Quaeque Cerēs laetō vīdit pereuntia vultū
Corpora Thēsēā Cercyonēa manū.
Haec tibi, quem meritīs precibus mea dēvovet īra,
Ēvenient, aut hīs nōn leviōra malīs.
Quālis Achaemenidis, Siculā dēsertus in Aetnā
Trōica cum vīdit vēla venīre, fuit,
Quālis erat nec nōn fortūna binōminis Īrī,
Quīque tenent pontem, spē tibi major erit.
Fīlius et Cereris frūstrā tibi semper amētur,
Dēstituatque tuās usque petītus opēs:
Utque per alternōs undā lābente recursūs
Subtrahitur pressō mollis harēna pedī,
Sīc tua nescio quā semper fortūna liquēscat,
Lāpsaque per mediās effluat usque manūs.
Utque pater solitae variās mūtāre figūrās,
Plēnus inextīnctā cōnficiāre famē;
Nec dapis hūmānae tibi sint fastīdia; quāque
Parte potes, Tȳdeus temporis hujus eris.
Atque aliquid faciēs, ā vespere Solis ad ortūs
Cūr externātī rūrsus agantur equī;
Foeda Lycāoniae repetēs convīvia mēnsae,
Temptābisque cibī fallere fraude Jovem;
Tēque aliquis positō temptet vim nūminis optō,
Tantalidēs tū sīs, tū Teleīque puer.
Et tua sīc lātōs spargantur membra per agrōs,
Tamquam quae patriās dētinuēre viās.
Aere Perillēō vērōs imitēre juvencōs,
Ad fōrmam taurī conveniente sonō.
Utque ferōx Phalaris, linguā prius ēnse resectā
Mōre bovis Paphiō clausus in aere gemās.
Dumque redīre volēs aevī meliōris in annōs,
Ut vetus Admētī dēcipiāre socer.
Aut eques in mediī mergāre vorāgine caenī,
Dummodo sint fātī nōmina nūlla tuī.
Atque utinam pereās, velutī dē dentibus ortī
Sīdoniā jactīs Grāia per arva manū.
Et quae Pitthīdēs fēcit dē frātre Medūsae,
Ēveniant capitī vōta sinistra tuō:
Et quibus exiguō volucris dēvōta libellō est,
Corpora prōjectā quae sua pūrgat aquā.
Vulnera totque ferās quot dīcitur ille tulisse,
Cujus ab īnferiīs culter abesse solet.
Attonitusque secēs, ut quōs Cybelēia māter
Incitat, ad Phrygiōs vīlia membra modōs;
Dēque virō fīās nec fēmina nec vir, ut Attis,
Et quatiās mollī tympana rauca manū.
Inque pecus subitō Magnae vertāre Parentis,
Victor ut est celerī victaque versa pede.
Sōlaque Līmōnē poenam nē sēnserit illam,
Et tua dente ferō vīscera carpat equus.
Aut, ut Cassandreus dominō nōn mītior illō,
Saucius ingestā contumulēris humō.
Aut ut Abantiadēs, aut ut Cȳcnēius hērōs,
Clausus in aequoreās praecipitēris aquās.
Victima vel Phoebō sacrās mactēris ad ārās,
Quam tulit ā saevō Theudotus hoste necem.
Aut tē dēvoveat certīs Abdēra diēbus,
Saxaque dēvōtum grandine plūra petant.
Aut Jovis īnfēstī tēlō feriāre trisulcō,
Ut satus Hipponoō, Dexitheaeque pater,
Ut soror Autonoēs, ut cui mātertera Māja,
Ut temere optātōs quī male rēxit equōs;
Ut ferus Aeolidēs, ut sanguine nātus eōdem,
Quō genita est liquidīs quae caret Arctos aquīs,
Ut Macelō rapidīs icta est cum conjuge flammīs,
Sīc, precor, aetheriī vindicis igne cadās.
Praedaque sīs illīs, quibus est Lātōnia Dēlos
Ante diem raptō nōn adeunda Thasō:
Quīque verēcundae speculantem labra Diānae,
Quīque Crotōpiadēn dīripuēre Linum.
Nēve venēnātō levius feriāris ab angue,
Quam senis Oeagrī Calliopēsque nurus:
Quam puer Hypsipylēs, quam quī cava prīmus acūtā
Cuspide suspectī rōbora fīxit equī.
Nēve gradūs adeās Elpēnore cautius altōs,
Vimque ferās vīnī quō tulit ille modō.
Tamque cadās domitus, quam quisquis ad arma vocantem
Jūvit inhūmānum Thīodamanta Dryops:
Quam ferus ipse suō periit mactātus in antrō
Prōditus inclūsae Cācus ab ōre bovis:
Quam quī dōna tulit Nessēō tīncta venēnō,
Euboicāsque suō sanguine tīnxit aquās.
Vel dē praecipitī veniās in Tartara saxō,
Ut quī Sōcraticum dē nece lēgit opus;
Ut quī Thēsēae fallācia vēla carīnae
Vīdit, ut Īliacā missus ab arce puer,
Ut tenerī nūtrīx, eadem mātertera, Bacchī,
Ut cui causa necis serra reperta fuit;
Līvida sē scopulīs ut virgō mīsit ab altīs,
Dīxerat invictō quae mala verba deō.
Fēta tibi occurrat patriō populāris in arvō,
Sitque Phalaecēae causa leaena necis.
Quīque Lycūrgīdēn lētāvit, et arbore nātum,
Idmonaque audācem, tē quoque rumpat aper.
Isque vel exanimis faciat tibi vulnus, ut illī,
Ora super fīxī quem cecidēre suis.
Sīve īdem, similī pīnus quem morte perēmit,
Phryx ac vēnātor sīs Berecyntiadēs.
Sī tua contigerit Mīnōās puppis harēnās,
Tē Corcȳraeum Cressia turba putet.
Lāpsūramque domum subeās, ut sanguis Aleuae,
Stēlla Leoprepidae cum fuit aequa Jovis.
Utque vel Euēnus, torrentī flūmine mersus
Nōmina dēs rapidae, vel Tiberīnus, aquae.
Astacidaeque modō dēcīsa cadāvere truncō,
Digna ferīs, hominis sit caput ēsca tuum,
Quodque ferunt Broteān fēcisse cupīdine mortis,
Dēs tua succēnsae membra cremanda pyrae.
Inclūsusque necem caveā patiāris, ut ille
Nōn prōfectūrae conditor historiae.
Utque repertōrī nocuit pugnācis iambī,
Sīc sit in exitium lingua proterva tuum.
Utque parum stabilī quī carmine laesit Athēnin,
Invīsus pereās dēficiente cibō.
Utque lyrae vātēs fertur periisse sevērae,
Causa sit exitiī dextera laesa tuī.
Utque Agamemnoniō vulnus dedit anguis Orestae,
Tū quoque dē morsū vīrus habente cadās.
Sit tibi conjugiī nox prīma novissima vītae:
Eupolis hōc periit et nova nūpta modō.
Utque coturnātum periisse Lycōphrona nārrant,
Haereat in fibrīs fīxa sagitta tuīs.
Aut lacer in silvā manibus spargāre tuōrum,
Sparsus ut est Thēbīs angue creātus avō.
Perque ferōs montēs taurō rapiente trahāris,
Ut tracta est conjūnx imperiōsa Lycī.
Quodque suae passa est paelex invīta sorōris,
Excidat ante pedēs lingua resecta tuōs.
Conditor ut tardae, laesus cognōmine, Myrrhae,
Urbis in innumerīs inveniāre locīs.
Inque tuīs opifex, vātī quod fēcit Achaeō,
Noxia lūminibus spīcula condat apis.
Fīxus et in dūrīs carpāris vīscera saxīs,
Ut cui Pyrrha suī fīlia frātris erat.
Ut puer Harpagidēs referās exempla Thyestae,
Inque tuī caesus vīscera patris eās.
Trunca gerās saevō mutilātīs partibus ēnse,
Quālia Māmertae membra fuisse ferunt.
Utve Syrācosiō praestrictā fauce poētae,
Sīc animae laqueō sit via clausa tuae.
Nūdave dēreptā pateant tua vīscera pelle,
Ut Phrygium cujus nōmina flūmen habet.
Saxificae videās īnfēlīx ōra Medūsae,
Cēphēnum multōs quae dedit ūna necī.
Potniadum morsūs subeās, ut Glaucus, equārum,
Inque maris saliās, Glaucus ut alter, aquās.
Utque duōbus idem dictīs modo nōmen habentī,
Praefōcent animae Cnōsia mella viam.
Sollicitōque bibās, Anytī doctissimus ōlim
Imperturbātō quod bibit ōre reus.
Nec tibi, sīquid amās, fēlīcius Haemone cēdat:
Utque suā Macareus, sīc potiāre tuā.
Vel videās quod, jam cum flammae cūncta tenērent,
Hectoreus patriā vīdit ab arce puer.
Sanguine probra luās, ut avō genitōre creātus,
Per facinus soror est cui sua facta parēns.
Ossibus inque tuīs tēlī genus haereat illud,
Trāditur Īcariī quō cecidisse gener.
Utque loquāx in equō est ēlīsum guttur acernō,
Sīc tibi claudātur pollice vōcis iter.
Aut ut Anaxarchus pīlā minuāris in altā,
Ictaque prō solitīs frūgibus ossa sonent.
Utque patrem Psamathēs, condat tē Phoebus in īma
Tartara, quod nātae fēcerat ille suae.
Inque tuōs ea pestis eat, quam dextra Coroebī
Vīcit, opem miserīs Argolisinque tulit.
Utque nepōs Aethrae, Veneris moritūrus ob īram,
Exul ab attonitīs excutiāris equīs.
Propter opēs magnās ut perdidit hospes alumnum,
Perdat ob exiguās tē tuus hospes opēs.
Utque ferunt caesōs sex cum Damasicthone frātrēs,
Intereat tēcum sīc genus omne tuum.
Addidit ut fidicen miserīs sua fūnera nātīs,
Sīc tibi sint vītae taedia jūsta tuae.
Utve soror Pelopis, saxō dūrēris obortō,
Ut laesus linguā Battus ab ipse suā.
Āera sī missō vacuum jaculābere discō,
Quō puer Oebalidēs, ictus ab orbe cadās.
Sīqua per alternōs pulsābitur unda lacertōs,
Omnis Abȳdēnā sit tibi pejor aquā.
Cōmicus ut liquidīs periit, dum nābat, in undīs,
Et tua sīc Stygius strangulet ōra liquor.
Aut ubi ventōsum superāris naufragus aequor,
Contāctā pereās, ut Palinūrus, humō.
Utque coturnātum vātem tūtēla Diānae,
Dīlaniet vigilum tē quoque turba canum.
Aut ut Trīnacrius saliās super ōra gigantis,
Plūrima quā flammās Sīcanis Aetna vomit.
Dīripiantque tuōs īnsānīs unguibus artūs
Strȳmoniae mātrēs, Orpheos esse ratae.
Nātus ut Althaeae flammīs absentibus ārsit,
Sīc tuus ārdēscat stīpitis igne rogus.
Ut nova Phāsiacā comprēnsa est nūpta corōnā,
Utque pater nūptae, cumque parente domus;
Ut cruor Herculeōs abiit diffūsus in artūs;
Corpora pestiferum sīc tua vīrus edat.
Quā sua Pentelidēn prōlēs est ulta Lycūrgum,
Haec maneat tēlī tē quoque plāga novī.
Utque Milō rōbur dīdūcere fissile temptēs,
Nec possīs captās inde referre manūs.
Mūneribusque tuīs laedāris, ut Īcarus, in quem
Intulit armātās ēbria turba manūs.
Quodque dolōre necis patriae pia fīlia fēcit,
Vincula per laqueī fac tibi guttur eat.
Obstrūctōque famem patiāris līmine tēctī,
Ut lēgem poenae cui dedit ipsa parēns.
Illius exemplō violēs simulācra Minervae,
Aulidis ā portū quī leve vertit iter.
Naupliadaeve modō poenās prō crīmine falsō
Morte luās, nec tē nōn meruisse juvet.
Aethalon ut vītā spoliāvit Isindius hospes,
Quem memor ā sacrīs nunc quoque pellit Iōn:
Utque Melanthēā tenebrīs ā caede latentem
Prōdidit officiō lūminis ipsa parēns:
Sīc tua conjectīs fodiantur vīscera tēlīs,
Sīc precor auxiliīs impediāre tuīs.
Quālis equōs pactō, quōs fortis agēbat Achillēs,
Acta Phrygī timidō, nox tibi tālis eat.
Nec tū quam Rhēsus somnō meliōre quiescās,
Quam comitēs Rhēsī tum necis, ante viae;
Quam quōs cum Rutulō mortī Ramnēte dedērunt
Impiger Hyrtacidēs Hyrtacidaeque comes.
Clīniadaeve modō circumdatus ignibus ātrīs
Membra ferās Stygiae sēmicremāta necī.
Utque Remō mūrōs ausō trānsīre recentēs,
Noxia sint capitī rūstica tēla tuō.
Dēnique Sarmaticās inter Geticāsque sagittās
Hīs precor ut vīvās et moriāre locīs.
Haec tibi tantisper subitō sint missa libellō,
Inmemorēs nē nōs esse querāre tuī.
Pauca quidem, fateor: sed dī dent plūra rogātīs,
Multiplicentque suō vōta favōre mea.
Postmodo plūra legēs et nōmen habentia vērum,
Et pede quō dēbent ācria bella gerī.