Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
P. Ovidius Naso · Ex Ponto

Book 3, Poem 8

Text kindly provided by Perseus

Quae tibi quaerebam memorem testantia curam
dona Tomitanus mittere posset ager.
dignus es argento, fulvo quoque dignior auro,
sed te, cum donas, ista iuvare solent.
nec tamen haec loca sunt ullo pretiosa metallo:
hostis ab agricola vix sinit illa fodi.
purpura saepe tuos fulgens praetexit amictus.
sed non Sarmatico tingitur illa mari.
vellera dura ferunt pecudes, et Palladis uti
arte Tomitanae non didicere nurus,
femina pro lana Cerealia munera frangit,
suppositoque gravem vertice portat aquam.
non hic pampineis amicitur vitibus ulmus,
nulla premunt ramos pondere poma suo. [1]
tristia deformes pariunt absinthia campi,
terraque de fructu quam sit amara docet.
nil igitur tota Ponti regione sinistri,
quod mea sedulitas mittere posset, erat.
clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra:
hoste precor fiant illa cruenta tuo.
hos habet haec calamos, hos haec habet ora libellos,
haec viget in nostris. Maxime, Musa locis!
quae quamquam misisse pudet, quia parva videntur,
tu tamen haec, quaeso, consule missa boni.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation