Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Jerome, Saint · Epistulae

Letter 44

Text kindly provided by Perseus

Ad Marcellam

UT absentiam corporum spiritus confabulatione solemur, faciat unusquisque, quod praevalet. Vos dona transmittitis, nos epistulas remittimus gratiarum, ita tamen, ut, quia velatarum virginum munus est, aliqua in ipsis munusculis esse mysteria demonstremus. Saccus orationis signum atque ieiunii est; sellae, ut foras pedes virgo non moveat; cerei, ut accenso lumine sponsi expectetur adventus; calices mortificationem carnis ostendunt et semper animum ad martyrium praeparatum—“Calix” quippe “domini inebrians perquam optimus”—quod autem et matronis offertis muscaria parvis animalibus ventilanda, procul ab illis abesse debere luxurias, quae cito cum isto interiturae mundo oleum vitae suavioris exterminare. Hic typus virginum, haec figura sit matronarum. Nobis autem, in perversum licet, munera vestra conveniunt: sedere aptum est otiosis, in sacco iacere paenitentibus, calices habere potantibus, licet et propter nocturnos metus et animo semper malo conscientiae formidante cereos quoque accendisse sit gratum.

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation