Appearance

Theme

Reading text

Font
Size
100%
Spacing
Contrast
normal

Gallia est omnis dīvīsa in partēs trēs, quārum ūnam incolunt Belgae.

Issues / Feedback

This report will be visible to the general public on our GitHub issue tracker. Please do not submit private or sensitive information.
Only needed if you want updates or clarification on GitHub.
Scriptores Historiae Augustae · Valeriani Duo

Chapter 1

Text kindly provided by Perseus

[gap] Sapori regi regum vel soli 1: “Si scirem posse aliquando Romanos penitus vinci, gauderem tibi

de victoria, quam praefers. sed quia vel fato vel virtute gens illa plurimum potest, vide ne, quod senem imperatorem cepisti et id quidem fraude, male tibi

cedat et posteris tuis. cogita quantas gentes Romani ex hostibus suas fecerint, a quibus saepe [1] victi sunt.

audivimus certe quod Galli eos vicerint et ingentem illam civitatem incenderint ; certe Romanis serviunt, quid Afri? eos non vicerunt? certe serviunt

Romanis, de longioribus exemplis et fortasse [2] inferioribus [3] nihil dico. Mithradates Ponticus totam Asiam tenuit; certe victus est, certe Asia Romanorum

est. si meum consilium requiris, utere occasione pacis et Valerianum suis redde, ego gratulor felicitati tuae, ; si tamen illa uti tu scias.”

Reader settings

Side Panel

Text SizeRelative to your text size
85%

Textual Aids

Touch Navigation